# Opera omnia. Vol. 4 418.5-6

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4, 418.5 to 418.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/418.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/418.5

Adde quòd etiam ad alia destinaram attendere non inutilia forsan futura. Praetereo autem toto hoc mente fuisse Caelum pulcerrimum tametsi cum sub vesperam, noctuque interdum nubila tenuia, interdiù nihilominus nitidissimi semper Soles; adeè vt licet nocte frigeret (& per diem quoque in vmbra) maximoperè: diurnus tamen calor vigeret, & vix in apricis tolerari posset. Hoc die à decima vsque circiter hora antè meridiem Caelum totum respersum fuerat tenuioribus nubilis, quae initio quoque Eclipseos suffusa fecerunt vt limbus deficiens aegerrimè discerneretur. Quod superest, vno prospectu omnia pro more ita exhibeo, Eclipseos Heinc pars occidua circumferentiae inter notata defectionis emersionisque postremae puncta apparuit circuli totius quasi 35. vt etiam apparuit intercepta portio inter primae de stitutionis & restitutionis designata puncta ad orientem; nisi haec fuit fortè aliquantè minor. Missam facio nudo adspectu visum semper fuisse defectum vno propè digito, quàm per Telescopium minorem: nisi quod inumbratio valdè incrassescens monstrauit limbum temeratum initio quidem maturiùs, in fine verò tardiùs, quàm Telescopio conspiceretur.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
