Latin
421.1 to 421.4
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4 421.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Caeterùm cùm (iam prorsùs exueret superstitem illam obtenebiationem in situ penè heic descripto, ita promota intereà fuit versus eam Stellam, quae est in extremo pede Castoris, anteceditve aliam in pede procedentis H, vt illam media subierit, terraeque cripuerit, quae mox ante ipsi eripuerat Solem; scilicet ipsam occuluit paulò infra maculam paruam quam initio in parte (orientali descripsimus, ac tanto quidem interuallo, quantum macula longa est; adeò vt locus fuerit quasi medius inter primam defectionem, &recuperationem lucis. Fuit autem tunc humerus dexter Orionis ad occidentem adhuc altus 285. seu 15. grad. 54. min. atque idcircò exstitit hora 16. min. 37. Exspectaui deinde, si qua fortè Stellam liceret deprehendere: verùm quae nubila tenuia ab emergente vsque (obduci Caelo coeperant, ita addensata fuerunt, &ad occasum potissimum, vt illa prorsùs non comparuerit. Iam ex adlatis colligitur totam durationem Eclipseos fuisse horarum 3. min. 371/2. dimidium durationis hor. 1. min. 481/2. Moram in totali vmbra hor. 1. min. 351/2. dimidium morae hor. 0. m. 47 1/2. incidentiam hor. 1. min. 11/2. lsemersionem hor. 1. m. 01/2. vel minutum partiendo tam incidentiam, quàm emersionem hor. 1. min. 1. denique omnibus expensis medium Eclipseos contigisse hora 14. min. 251. Ex Ephemeride Eichstadij debuit contingere Vraniburgi initium quidem hora 13. m. 211/2, totalis verò obscuratio hora 14 min. 331/2. emersio prima hora 16. min. 11. Finis h. 17. m. 237. sicque tota duratio esse horarum 4. min. 2. totalis mora hor. 1. min. 57. &c. medium autem Eclipseos contigisse hora 15. min. 22–. Ex Ephemeride Durreti contingere debuit Parisiis initium hora 12. min. 32. Finis hor. 16. m. 251/. vnde tota duratio esse debuit hora 3. min. 4313. facit autem moram horae 1. min. 34 1/2. denique medium contingere debuit hora 14. min. 237. Ex Ephemeride Origani secundum Tychonem. Obseruauit eandem Eclipsim Agarratus Aquis-Sextiis adiutante Corberano. Est autem series obseruationis quam ad me perscripsit huiuscemodi Caelo sub Vesperam pulcriore, quàm spes fuisset facta interdiu ac eleuata iam Luna supra Horizontem gradibus 19. obseruata est Radio eius diameter 2000–1881. hoc est o. grad. min. 391/2. distiterunt posteà inter se (margine Austrino vicinóque, &Aldebaran 2000–1400. hoc est 19. grad. min. 161/2. (eodem &dexter humerus Orionis 2000–1691. hoc est 21. grad. 6. min. Altitudo (fuit tunc superiore limbo 22. grad. 10. min. humerus dexter Orionis ad ortum 12. grad. O. min. ac proinde hora 6. min. 18. Vtebatur autem Quadrante propè tripedali. (margine occiduo vicinóque, &lucida pedis Aurigae 2000––3290. hoc est 29. grad. 31. min.