# Opera omnia. Vol. 4 423-2

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4, 423. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/423-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/423-2

Desiit Eclipsis in medio Caspiae maculae. Supererat adhuc aliquid penumbrae humero dextro Orionis alto 20. grad. 31. min. ac proinde hora 16. min. 12. Adhuc aliquid eadem Stella alta 20. grad. o. min. ac proinde hor. 16. min. 15. Adhuc aliquod, sed oculo nudo, eadem alta 19. grad. 50. min. ac proinde hor. 16. min. 16. Postmodum autem distiterunt inter se (margine occiduo vicinóque, & dexter humerus Orionis 2000–864. hoc est 16. grad. margine Boreo vicinóque, & Capella 2000–2772. hoc est 26. grad. 48. min. Fuit tunc altitudo (superiore 30. grad. 45. min. humeri dextri Orionis 15. grad. 53. min. ac proinde (margine orientali vicinóque, & Pollux 2000––1400. hoc est 19. grad. min. 161/2. Australi vicinóque, & Procyon 2000–2460. hoc est 25. grad. min. 71/2. Fuit rum Altitudo (superiore 28. grad. 30. min. dextri humeri Orionis 13. grad. 40. min. vnde hor. 16. min. 50. Altitudo meridiana O fuit deinceps 23. grad. 0. min. Hactenus Agarrato obseruatio, quae exhibet initium maturiùs quàm nostra m. 2. aut 2 1/2. cùm deberet tantundem exhibere tardiùs. Sed fortassis nubes Lunam occupantes obscuritatémque augentes effecere vt limbus visus fuerit aequo citiùs temeratus. Finem quoque exhibet tardiùs 41/2. quàm nostra cùm deberet solùm min. 2. vel 2 1/2. sed exspectauit fortè donec limbus etiam nudo visui restitutus appareret. Heinc etiam totam durationem exhibet 3. min. prolixiorem quàm nostra scilicet hor. 3. min. 401/2 At verò circa momenta tam obseruationis totalis, quàm recuperationis lucis, quae obseruatu faciliora, tutioráque sunt. Consensus est, vt vttumque tardiùs, siue posteriùs sit numeratum illud quidem minutis 2. hoc verò 2 1/2. ex quo efficitur vt etiam in mora totali exhibita 1. grad. 35. min. non sit discrepantia nisi in dimidio minuti, cùm nobis fuerit Porrò & medium, quod exinde elicitur hora 14. min. 231/2. consentaneum est, habétque alias Phaseis conspiranteis, dum vel idem exhibent, vt quae quaternûm sunt digitorum, vel heinc inde partim abundant partim deficiunt vno, altero-ne minuto, semisseve, aut quadrante, &c. Certè quod etiam medium ex initio, ac fine colligitur hor. 14. min. 24. non discrepat ampliùs dimidio minuti. Obseruauit eandem Eclipsim Parisiis praeclarus Bullialdus. Sed nubibus tamen impedientibus omnia exsequi pro votis non potuit. En ergo quidquid adnotauit, & triduo pòst ad me transmisit. Cùm obiectae nubes non finissent obseruari initium, inclarescente posteà Caelo digiti 6.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
