# Opera omnia. Vol. 4 424.4-6

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4, 424.4 to 424.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/424.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/424.4

Medium Post Recuperationem luminis nubes confertim, & condensè oculis sese obiecerunt, nec passae sunt (toto noctis tem pore residuo cerni, & die sequente Caelum obfuscarunt. Quando Luna vmbrae totaliter immersa est, penitùs siluerunt venti, & Luna recuperante lumen flatus iterùm surrexerunt. Hactenus Bullialdi obseruatio, de qua tamen posteà scripsit se subdubitare ob situm Procyonis in medio Caeli obseruatum: adeò vt potuerit à vero 9. minutis horae aberrare, videlicet postquam obtinuit, & cum mea contulit obseruationem Hortensij. Obseruauit nempe etiam aliquid Amstolodami noster Hortensius, nam ex Bullialdi literis apparuit illi totalis immersio Aldebaran alto ad occasum 37. grad. 6. min. ac proinde hora 13. min. 321. & Emersio prima Aldebaran alto 22. grad. 48. min. seu hora 15. min. 9 1/2. puto 15. gr. Addit Lugduni-Batauorum immersionem totalem obseruatam Aldebaran alto 37. grad. Obseruauit Couentriae in Anglia, distantis Londino ad occasum LXX. milliaribus Cl. Vir Samuel Foster Astronomiae Professor Londinensis Phaseis pauculas, quas mecum communicauit nobilis D. Ioannes Tuysden, qui praesens, imò adiutor fuit. Eae sic habuerunt Obscuratio digit. 71/2. Rigel alto 24. grad. 58. min. 1. sec. hor. noct. 12. min. 40. digit. 8. Rigel alto 24. grad. 37. min. hor. noct. 12. min. 50. Decrescens & propè finis I. digit. paulo minus Arcturo alto 31. gr. 56. m. hor. noct. 15. m. 45. Fuit Rigel ad occasum, Arcturus ad ortum, altitudo Poli 52. grad. 29. min. Idem obiter retulit versantem se Geneuae obseruasse illeic Poli altitudinem non excedese 46. grad. 12. min. & cum foret Albonae leucis 12. Borealiores in Heluetia, obseruasse Poli altitudinem 46. grad. 29. min. ac variationem Magnetis semel 3. grad. 13. min. semel 3. grando. min. M. DC. XXXIX. Distantiae Mercurij à Marte, &c.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
