Latin
427.5 to 427.8
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4 427.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Postea altitudine exsistente 568. ac proinde hor. 10. min. 401/2. visa est distantia, quanta latitudo maculae, aut insensibiliter maior, seu cuiusmodi propè cuspidem apparuerat, hoc est praecisè 2. min. Denique exsistente Aldebarae altitudine 520. ac proinde hor. 10. m. 5 2 1/2. visa est Stella capi eodem cum centro (perpendiculo, distans iam à vicino limbo, quantum macula praedicta est longa, aut insensibiliter ampliùs. Et quoniam illa longitudo aestimata est totius diametri (pars quasi. ideò distantia visa est non malè haberi minutorum 4. Non memoro autem Telescopiis optimis peractum. DIE 14. Vesperi, occultatio Stellae, quae in sinistro genu sequentis H. Cùm iussissem enim famulum attendere ab initio noctis si quà eam Stellam detegeret infra, siue ad Austrum (retulit aliquantò pòst, se illam inferiùs requisiisse frustra, detexisse verò tandem illam ad occasum; ac in eo situ, quo debuisset à (tegi, cùm videretui exiisse è medio limbo occidentali, exsistens tunc in tanta ab illo limbo distantia, quanta (diameter sine Telescopio appareret, &quoniam heri increpueram, quòd non accepisset alicuius Fixae altitudinem, retulit simul se obseruasse altitudinem marginis superioris (part. Vmbrae Versae 840. seu 49. grad. 58. min. ac Procyonis infrà exsistentis 650. vnde colligitur fuisse Expeditus quamprimùm potui à certis negotiolis, attendere ipse ad id volui, qui contectum iri Stellam non sperâram. Itaque cùm illam aegrè detexissem absque Telescopio, visa est etiam sine Telescopio inspecta impletura adhuc distantiam inter occiduum sui limbum, &Stellam, neque famulus abnuit, quin priùs (diameter fuisset aegrè intercipienda cùm &iam videretur ipsi intercapedio diametro maior, quantumcumque id parum foret. Vsurpato paruo Telescopio, quo apparet vno prospectu non tota modò diameter (,sed praetereà quasi eius sexta pars, vix potui deprehendere heinc Stellam, illeinc marginem (. Et quia apertura Telescopij apparet paulò contractior cùm in Lunam respicitur, quàm cùm in alias Caeli parteis, ad quas oculus non perinde comminet, ideò aestimaui distantiam Stellae ab ora (occidua, diametro vna cum quadrante. Fuit porrò tunc altitudo marginis superioris EEe 2 Gassendi Obsernationes. (part. Vmbrae Versae 753. seu 5 3. grad. 1. min. Procyonis 726. seu 35. grad. 59. min. vnde colligitur hor. 6. min. 28172 Respectabat autem Stella maiorem pedem Homuncionis, seu ipsum medium occiduae partis, limbive illustrati, &integri (,vel tantillum inferiùs, adeò vt (insensibiliter proserpente ad Austrum, transitus Stellae debuerit infra illius medium esse.