Latin
435
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4 435
Unproofread scanNot analysed yet
Sequitur Berti obseruatio Romae habita hortatu praeclari Equitis Puteani; transmisit autem illam ad me optimus Naudaeus his expressam verbis. Die prima lunij hora 5. min. 15. post meridiem, coepit Sol Eclipsari, cùm esset eleuatus supra horizontem occidentalem grad. 23. Hoc autem principium ob nubilosum aërem tantisper latuit, ideóque hora supposita variare posset vno, aut aitero minuto ad summum. Medium Eclipsis, vel maxima obscuratio accidit hor. 6. min. 16. post meridiem, stante Solis altitudine graduum 12. Partes Solis obscuratae fuerunt 34. ex 48. scilicet digiti 8 1/2. praecisè. Lunaris autem discus minor apparuit Solari vna ex 34. partibus, provt ex Telescopio in cubiculo obscuro bene adaptato radiisque Solaribus in circulari papyro in partes minutissimas diuiso exceptis, elici potuit. Finis Eclipsis prohibentibus nubibus obseruari praecisè non potuit maximè quia Sol erat valdè proximus horizonti occiduo. Quia verò quando Sol intra nubeis se demersit vniusferè digiti patiebatur Eclipsin; ideò finis Eclipsis esse potuit hor. 7. min. 20. P. M. ferè. Misit etiam Româ suam obseruationem optimus Pater Athanasius Kircherus: vt exploretur autem cùm otio num possit ex ea quidpiam elici, subiicio ecce ipsius verba, Primùm itaque Solis obscurati punctum, quantum nobis quidem nubes, earumque lucida interualla permiserunt, ope vitrorum viridium; obseruauimus incidere in horam 5. à meridie &33. min. quibus in quadrante respondebant 38. grad. altitudinis Solaris, &24. min. Hisce nobis occupatis veluti ita succensens Caelum Solem adeò enormi nube texit, vt de obseruatione perficienda penè desperaremus. Post nubila tandem aliquando desideratissimus nobis illuxit Phoebus, cuius faciem ego tubo excipiens 4. punctis, &15. minutis obscuratum inueni, eodem tempore in quadrante altitudo Solis inueniebat 18. grad. 36. min. &in horologio hor. 5. à meridie &48. min. hora 6. &10. min. denuò discum Solarem 8. circiter punctis obscuratum inueni, Sole alto 9. grad. 43. min. Post haec luminaria alleò profunda nube se abdiderunt, vt imposterùm videri ampliùs non potuerint. Atque ex hac nostra obseruatione in G. facilè colliges Argolum ferè mediam horam à vero aberrasse, magnitudinemque Eclipseos, &c. Rescripsit Cahiro Fr. Agathangelus Capucinus Britannus, sese studiosissimè ad noctem vsque attendisse, &Eclipseos tamen nihil prorsus vidisse, Caelo licet planè sereno; vnde &subiuit illum admiratio. Ioannes Heuelius datis ad me literis Die 14. Ianuarij 1641. scripsit se obseruasse Dantisci secundum approbatum, correctumque horologium, Initium hor. 5. min. 20. sec. 42. maximam obscurationem hor. 6. min. 21. sec. 31. Finem hor. 7. min. 14. sec. 55. &magnitudinem Eclipseos fuisse digit. 10, min. 48. Et quia radius traiiciebatur non Telescopio. Gassendi Obseruationes. sed foramine mero, ideò correctione ex Kepleri praescriptis adhibita, esse debuisse quantitatem Eclipseos circiter digit. 111/2. Adiecit &Phaseos deliquij crescentis 21. decrescentis 27. quae habentur in scheda Antè memoratus nobilis Ioannes Tuysden qui praesens, &adiutor fuit Cl. Viro Samueli Fostero obseruanti Londini, huiusmodi schedam obseruationis exhibuit, Dig. def. hor. min. sec. Dig. def. hor. min. sec. O. O. Maxima obscuratio Medium Eclipseos. O. O. Finis,