# Opera omnia. Vol. 4 439-2

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4, 439. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/439-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/439-2

vix quidCum ampliùs quam quàm dimidium (foret obscuratum fuit cuspis inferior in eodem azimutho, cum centro digit. 8. Caput HomuncioCùm foret Eclipsis ZZ. II. nis coepit obscurari. digit 9. cuspis superior fuit Cùm foret defectus IQ. perpendiculo. in eodem cum centro ZI ZG. Cùm foret defectus digit. 9 1/2. totum caput HoSII muncionis obscuratum fuit. Propus diam. 21. IQ. Cùm foret deIZ. fectus: digitorum 101/2. Caspia macula coepit obscuDa se. rari. contigit in simili (ad HoTotalis obscuratio rizontem positu. Ex temporum serie apparet non fuisse digitos, semidigitosque satis exquisitè aestimatos, & cùm designatus fuit septimus digitus, fuisse potiùs sextum. Causa fortè fuit, quòd aestimatio facta fuerit ex falce residua duntaxat, non item ex parte deficiente, quae fuit mihi semper inconspicua; an nubila quaedam tenuiora fuerint, an visus imbecillitas, iam enim sentio debilitari, asserere planè non possum. Nunquam certè aliàs tantam obseruâram lucis illius secundariae hebetudinem, cuius etiam per totalem obscuritatem vix discernere limbum licuit; cùm peraegrè etiam illa Lunae pars apparuerit, quae ab vmbrae centro praecipuè distabat. Causa etiam fuit quòd schemata (prae manibus habita non praecisè congruerent eum ipsis (phasibus, propter assumptam diametrum vmbrae adhuc maiorem, quàm oportuerit comparatione diametri (. Tametsi enim semidiameter qua arcus vmbrae duxeram non esset tripla ad semidiametrum circuli Lunae, sed solùm dupla cum dimidio; nihilominus arcus visus est semper esse in Luna, quàm in schematibus curuatior: adeò vt cùm haberem quaedam schemata, in quibus arcus vmbrae ductus esset ex semidiametro solùm dupla, illa visa fuerint esse Lunae consonantiora.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
