# Opera omnia. Vol. 4 439

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4, 439. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/439
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/439

hoc est litv ei hora 12. min. 6. Erat tunc Caspia macula satis promota in limbum occiduum; vnde & minor illa ac longiuscula versus ortum satis promota ab orientali. Ea pars limbi quae est è regione medij, centrive huius minoris maculae, assumpta vt determinato puncto, visa est penumbra incipere altius triplo, quàm sit longitudo ipsius maculae minoris. Videlicet habui ad manum vnum ex schematibus Plenilunij, quae aeri incidi per Mellanum curaueram, in quo haec puncta designarentur. Increuit subinde penumbra, parsque limbi ab eius medio occupata fuit sensim facta vicinior eidem minori maculae, ita vt dum Eclipsis coepit non distiterit à iam dicto puncto supernè, plusquam semel ac semisse, quantum macula longa est. Ac attendimus quidem deinceps quantum licuit tum ad Eclipseos initium, tum ad singulos sequentes semidigitos; verùm non potuere ad omneis adnotari tempora, quòd aliquid defuerit tum firmitudini quadrantis, tum structurae pinnacidiorum, ad quam vt cautiones appositae adhiberentur singulis momentis curari non pontuit. Apparâram circellos varios, in quibus designarem situm portionis Lunae deficientis respectu Horizontis, ac verticis; vnde & designaui ipsum aliquoties verùm vt omnia compendiosè & pro more heic exprimam, adhibitis temporibus, quatenus Bullialdus illa supputauit, en vt Phascon series se habuerit, Cùm primum (limbus temerari coepit, fuit fmmom asuso Feldeos ( in hoc circiter crescentis supputata Cordis ad Horizontem Phases positu Digiti hor. min. grad. min. Propus diam. 2. I2. IO. Initium. QI.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
