Latin
440
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4 440-2
Unproofread scanNot analysed yet
Acceptus est Finis, more solito, quo primùm momento margo (visus est per Telescopium restitutus; tametsi penumbra superfuit, quae obseruari diù non potuit, quòd crassiores nubes superuenerint, quae breui totum occupârunt Caelum, ac intra horae dimidium guttas aliquot emiserunt Pars marginis (,qua Eclipsis desiit fuit è regione maioris pedis Homuncionis, in ipso penè angulo, quo recuruari incipit introrsum. Cùm rem exigerem ad schema excusum, diuiso Lunae margine in gradus 360. deprehendi quatuor puncta contactus ita se habere, vt inter initium, &recuperationem luminis fuerint gradus 12. inter totalem obscurationem, &finem, gradus 17. inter initium, &finem versus Austrum, grad. 182. inter recuperationem luminis, &totalem obscurationem grad. 149.