# Opera omnia. Vol. 4 440

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4, 440. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/440
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/440

Cùm decrementum lucis ex progressu arcus vmbrae Telescopio obseruatum fuisset promotum ad vsque limibum; pronunciaui tunc esse factam totalem obscurationem; licet ad eam partem claritas superfuerit, & ad duo quidem, vel tria minuta, vt inexperti iudicare potuissent defectum nondum esse totalem. Similis posteà claritas praecessit recuperationem, siue restitutionem limbi; sed non pronunciaui tamen recuperationis initium nisi à quo momento lux coepit, creatis rursum arcubus vmbrae, secundum discum, promoueri. Facta porrò est Totalis obscuratio in occiduo limbo, inter maculam Caspiam, & maiorem, seu vicinum pedem Homuncionis; sed propinquiùs tamen maculae, quàm pedi; adeò vt linea ducta ex limbo in centrum, visa fuerit transire infra partem maculae inferiorem tantâ distantiâ, quanta est pars quarta longitudinis maculae eiusdem. Pars verò, qua facta est prima recuperatio luminis in orientali margine, fuit altior illâ, quâ Eclipsis coepit duplo circiter longitudinis minoris illius maculae circa initium vsurpatae; adeo proinde, vt accepto iterùm eo limbi puncto, quod mediae maculae respondet, recuperari lumen supra ipsum coeperit tanta distantia, quanta est ter cum semisse ipsius maculae longitudo. En autem rursùs Phaseon obseruatarum seriem, sumpta aliquoties inferioris marginis Lunae altitudine, cùm nubes tegerent Arcturum. Cùm per totalem Eclipsim pars (superior, sesnitoe. iuns rangom seu Borea videri decrescentis supputata Arcturi semper potuerit; Phases tametsi aegerriDigiti grad min. hor. min. mè, & à me vix Rec. Lumin. TOLZL quidem sub meII. dium Eclipseos: tum iecuperanIZ, te (praecipuam IL.Z. lucem, hic fuit ipsius ad HoriIli zontem positus, II. Cùm esset adhuc defectus digtorum 1012. luIIII. cidae falcis cuspis superior fuit in eodem perpendiculo, siue aximutho cum centro. Propus diam. 27 I. II. 6. ferè, IZQ. Cùm foret adhuc defectus digitorum 5 1/2. lucidae fascis cuspis inferior fuit in eodem perpendiculo, seu aximutho cum (centro. IIZG. simbn Arcturi 2. ferè. AI. Propus diam. 2. 1. ferè. auu Finis. IL. 3Q.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
