# Opera omnia. Vol. 4 444

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4, HENSE DECEMBRI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/444
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/444

nscet sust s empote conse obsentitstio obsetissu, ae aesoe e pe sen suise. studiosè, & praecisè tria illa puncta praecipua initij, immersionis totalis, & recuperationis lucis. Omnibus expensis contigisse crediderim initium hor. 2. min. 14. immersionem totalem hor. 3. Inuisens me etiam sub initium anni 1645. R. P. Franciscus Bressanius Societatis IESV, retulit se cum esset Silleij ad KEBECI sesqui leucam versus Africum, obseruassa Eclipseos initium hor. 9. min. 12. Finem hor. 13. min. 15. Immersionis totalis, & recuperationis lucis satis probè non meminit, ob amissas schedulas apud Barbaros, à quibus captus, digitis plerisque truncatus, pedibus perforatus, aliisque tormentis diuexatus per mensem fuit, quo vsque cremandus foeminae cuipiam traditus, redemptus ab Hollandis fuit persoluto foeminae pretio Scutatorum circiter centum. Attendit ad Lunam sine Telescopio; ac tempus probauit, tum antomatis, tum alternantis penduli plumbi vibrationibus, tum inspectione Stellarum Cynosurae. Altitudinem Poli esse illeic dixit grad. min. MENSE MAIO, Die 17. Manè, hora 3. R adhuc valdè immersus intra Crepusculi claritatem, visus est, sed incertò tamen esse adhuc rotundus, aut ambitus quodammodo irregularis. Ioue nonnihil magis immerso, Medicei non comparuerunt, P aliquantò διχοτόμου maior. DIE 30. hora 3. matutina eleuatus satis R supra tenuia nubila, quae horizontem obsidebant exhibitus est perspicuè tricorpor, & qualis ante decennium, vt superiùs, &c. non autem qualis posterioribus annis, scilicet oblongus, & cum maculis versus angulos interceptis. Apparuere enim circa orbem medium heinc inde, & in situ ad E aequatorem, vt aestimatum est parallelo duo orbiculi, quorum, quantum per claritatem aestimare licuit, S is qui ad occasum visus est aliquanto maior eo, qui ad ortum. Visa est autem diameter R dimidium praeter propter Iouialis, & bes Venereae. Nimirum Venus nonnihil iam ἀμωίκυρτος tametsi nudo oculo longè maior Ioue, etiam longè magis demersa intra aurorae claritatem, apparuit nihilominus sensibiliter minor.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
