# Opera omnia. Vol. 4 445.1-3

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4, 445.1 to 445.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/445.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/445.1

Appendicularum Saturniarum proportionem ac ipsum orbem medium adnotare non memini; hoc tamen memini fuisse maiores Mediceis, qui circa Iouem apparuerunt, vnus ad ortum, alius ad occasum; praeter exilem nonnihil elatiorem ad ortum, de quo satis non constitit. Is, si fuit quidem distitit à margine Iouis circiter dodrante diametri ipsius; alius, qui ad ortum diametris duabus cum semisse; tertius, qui ad occasum sesqui-diametro. ENSE IVNIO, Die 5. Manè, visus est R eadem forma & qualis exhibitus fuit posteriore schemate. DIE9. Hora 3. exactâ, visus R clariùs. Laterales globuli non apparebant quidem penitus discreti ob interceptam luculam, & velut radiationem quandam; sed attendendo tamen ad cuiusque circumductum, & ad longitudinem aggregati, quae fuit latitudinis quam proximè dupla, visi sunt esse dissiti; & dexter quidem, siue occiduus potissimùm; nam sinister, seu orientalis visus est vt minor, ita & paulò cohaerentior. 2c videri non potuit cum toto satellitio propter claritatem aurorae. Detectus est tamen vnus Mediceus ad occasum, distans à & diametris plus minus 5. linea per ipsum & transiens visa est intersectura Eclipticam planè vt hieme superiore; nempe comparando illam ad viam apparentium tunc R, 2C ac Q. Diameter 2c septies repetita visa est posse exaequari amplitudini, siue prospectui Telescopij. Luna visa fuit exquisitè διχότομος. Macula illa orientalis oliuae nucleum referens visa est distare admodum à limbo. ENSE IVLIO, Die 8. hora 21/2. matut. visus R adhuc clariùs. Visum semper est debere omninò aliquid esse interstitij R inter & ausulas, siue globulos cohaerenteis. Argumento praesertim fuit, quòd cùm diameter globuli vtriusvis non excesserit quadrantem (non fuit certè maior triente) diametri R; nihilominus longitudo ex tribus aggregata visa est dupla diametri eiusdem, hoc est medij globi. Globulus dexter visus quidem nonnihil maior, magisque dissitus, quàm sinister, sed insensibiliter tamen. Vterque quantum aestimatio, & memoria inter conferendum iuuare potuit, maior potiùs fuit, quàm aequalis Mediceorum maximo.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
