# Opera omnia. Vol. 4 445.4-7

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4, 445.4 to 445.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/445.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/445.4

Diameter ipsius R absque globulis minor fuit, quàm in disco (diameter eius globuli, qui ad centrum proximè attinens fuit aliàs dictus à me Carthusia: aequalis autem apparuit alij globulo, qui ad dextram, siue occasum versus in extremo praelongae conuallis, à capite vsque Homuncionis exporrectae Diameter verò R oblonga, seu ex tribus composita visa fuit non prorsùs exaequari diametro 2c. Fuit autem Iouis diameter quanta memoratae Carthusiae, aut etiam aliquanto maior, & quanta maximae arearum ad Austrum conuallis illius sitarum. Caeterùm fuere Medicei ita cum loue dispositi, Fuit orientalis minimus, proximus ad occasum maior, sequens insensibiliter maior, extremus omnium maximus. Apparuit infra louem Stella Fixa longè Mediceis maior, sed in ea tamen distantia, quam diametris 2c aestimare non potuerim, vtpote non eodem prospectu patentem. Conieci tamen intercedere posse 15. aut 20. diametros. Non fuit autem exquisitè ad perpendiculum, sed desciuit nonnihil ad dextram, siue ad occasum. Et (nudo visu διχοτομίαν insensibiliter excessisse; at Telescopio visa est insensibiliter adhuc ab illa abesse, seu non prorsùs eam artigisse. Macula illa orientalis satis admota ad limbum fuit; sed fuit tamen adhuc minutula alia inter superiorem eius partem, & limbuim sita, adhuc conspicua. Distantia à R quanta proximè inter duas, secundam videlicet, & tertiam Stellas, Cuspis inferior in eadem linea cum ipsis 2C, ac R. Q discerni exquisitè quâ formâ esset, non potuit Eius diameter vix apparuit aliquantò Saturnia maior; licet eius species absque Telescopio Iouis speciem excesserit, idque quantumvis longè magis intra claritatem aurorae demersa. BIE 12. Manè, hora 3. cùm detulisset secum Agarratus meum Telescopium, vt Saturni speciem, qualem obseruaret, exhiberet tum hocce depictam modo attulit tum obtulit depictam (praetergressam Aldebaran, cùm ante exortum debuisset ipsum obtegere quippe cùm eâ horâ hoc positu forent, MENSE ENSE AVGVSTO, Die 31. Vesperi, fuit adhuc R ea formâ, quam posteriore schemate sub apparitionis initium expressi. Hora 9 1/2. fuit (inter R & 2C, sed Saturno tamen vicinior. Deerat iam illi circiter quadrans Caspiae maculae. Circumstitere 2c tres Medicei; duo vicini penè aequales remotissimus exilissimus.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
