Latin
454.1 to 454.4
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4 454.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Subiunxit doctissimum Linum obseruasse Leodij initium hor. 5. min. 48. vel, vt ipse VVendelinus putat, hor. 5. min. 49. Antvverpiae Gutisconium pronuntiasse Finem hor. 8. min. 45. ad summum; etsi spectatores adstantes submussarent, nondum, &aliqui Finem retulerint ad hor. 8. min. 49. Francofurti ad Maenum Caramuelem Oscillationibus perpendiculi accommodatis ad horam 6. Horisonij; qua visum est initium contingere, ac visae sunt Dubhe, &vltima Caudae in eodem esse azimutho, deduxisse Finem debuisse contingere hor. 9. min. 3. sec. 13. Et totam proinde durationem fuisse hor. 3. min. 3. sec. 13. maximámque adeò obscurationem, quae fuerit digit. 10. min. 15. debuisse contingere circa hor. 7. min. 30. DIE insequente, seu 11. Vesperi, visus fuit R hac forma, ac autem treis habuit ad exortum Satellites, hacce ratione comparatos, ENSE MARTIO, Die 26. Vesperi, hor. 9. appulerat &proximè ad Stellam, quae est in sinistro genu Castoris, siue sequente H excipiturque penè recta linea à Procyone in Capellam ducta. Distabat ad Boream ab ea Stellae paulò ampliùs, quàm Eques à 2. Equo in Cauda Vrsae maioris. Non fuit tamen excessus hic quinta distantiae parte maior. Erat sensibiliter orientalior memorata linea à Procyone in Capellam, ac penè intercipiebatur alia linea à proxima Stella in humerum dextrum. Erichtonij ducta, nisi quòd esse videbatur insensibiliter orientalior. Quamobrem nondum attigerat longitudinem huiusmodi Stellae. Praeclarus Bullialdus Venetiis degens, haec suis ad me literis inseruit anno 1645. Placentiae, Iunij 27. post occasum O hor. 11/2. &apparuit superior Corde Q vnâ Lunâ, &1/2. ferè, hoc est o. grad 40. min. Erat &in azimutho paulò occidentaliore, iamque superauerat longitudinem Cordis So. Eodem anno, Venetiis Augusti 17. Manè, 2 videbatur Borealior duabus Stellis, quae sunt in Pede praeced. antecedentis H circa finem H. Constituebat triangulum cum illis, ita vt basis esset linea Fixas coniungens; 2c ab occidentali paululum remotior apparebat, &ab ea distabat Lunae diametro. Et quae ducta foret à 20 perpendicularis in basin aequalis propè apparebat distantiae ac ab illa fixa, tunc (eandem ferè longitudinem cum 2C tenuit; sed longè meridionalior fuit ipso. ENSE AVGVSTO, Die 21. Manè, Eclipsis O.