# Opera omnia. Vol. 4 455.5-6

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4, 455.5 to 455.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/455.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/455.5

Homuncionis Vmbrae Sectio ventrem praeterraderet; visa est (subitura Aldebaran altero, hoc est orientali, seu illuminato margine, vbi Stella visa est distare ab illo tribus quasi digitis; exsistente Luna alta inferiore margine 39. grad. 5. min. & humero dextro Orionis 20. grad. 16. min. hoc est min hor. Subiit porrò Luna Stellam ea marginis illustrati parte, quae est inter cuspidem niueam, & paruam illam longiusculam, nigellamque maculam, quae est propè limbum, constituiturque penè è diametro maioris Homuncionis pedis. Fuit verò tunc (alta inferiore margine 40. grad. 15. min. & humerus dexter Orionis 21. grad. 43. min. ac proinde min. hor. Emersit verò deinde Stella ex obscuro margine, proculque à sectione vmbrae, ac è regione propè medij ventris Homuncionis; cùm Luna esset alta inferiore margine 49. grad min. Procyon au20. min. & humerus dexter Orionis 32. grad. 15. min. ac proinde hora tem 15. grad. 30. min. hoc est hor. min. Quoniam ingressus Stellae fuit tantillum propior Niueae cuspidi, quam memoratae maculae; intelligitur viam Stella vltra (non fuisse institutam per diametrum; sed per chordam aliquantulum Septentrionaliorem.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
