Latin
ENSE DECEMBRI
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4 458
Unproofread scanNot analysed yet
rciter ad horisaneueea. zontem positu. Cnom In limbo Lunae locus fuit proximè infra maculam Capiam. Quare &linea ducta per puncta imus. ac sotali, obseutati oni, vseen in disco Lunati fuisse quasi choria, quae receseri heinc inde à diametro minutis proximè quindecim, ac fecerit proinde arcum Boreum graduum circiter 150. Austrinum circiter 210. Non longè post coepere nubes ab occasu suboriri, quae sensim, vt Lunam, sic totum occupârunt Caelum, nisi quod horizon ad ortum fuit semper defoecatior, &serenitatem nunc puram, nunc mistam ad vnum, alterumve gradum altitudinis manifestam fecit. Paulò ante Solis exortum conspecta est Luna transcursim in quodam nubium hiatulo, fiebat iam lucis recuperatio, &quantum iudicare licuit, semi-digiti restitutio fuit. Quòd porrò limbus eius superior exstiterit altus quatuor proximè gradibus; intelligitur fuisse hora 6. min. 55. aut certè quam proximè. Visa autem est hoc circiter esse ad horizontem positu. Porrò videre quidem Solem exorientem subinde licuit; sed occidentis simul Lunae spectaculum praeripuerunt nubes. Literas accepi è media Huronum Septentrionalis Americae regione, ac hospitio Patrum Societatis IESV, locoque Sancta Maria dicto datas ab optimo Bressano, cuius iam antè est facta mentio. Quibus perscribit vsum se eximio Telescopio, obseruasse, Initium inumbrationis leuissimum ante mediam noctem, sensibiliorem inumbrationem hor. 10. Initium Eclipseos hor. 10. min. 45. Digitos Eclipseos ferè sex hor. 11. min. 12. Totalem obscurationem hor. 11. min. 44. Caetera nubibus praerepta: nisi quòd hor. 2. min. 25. post mediam noctem praebens se in conspectum Luna nullum vestigium obscurationis habuit. Addit locum illum, in quo obseruauit, quantum potuit coniicere ex itinerario ductu, ac habita ratione ventorum, seu deflexuum itineris distare Kebeco ad occasum 19. circiter gradibus, &in literis ad optimum P. Burdinum simul datis attolli Polum ibidem loci In iisdem porrò literis adnotat variationem Magnetis esse illeic 10. grad. 45. min. quae Kebeci est grad. 16. &citra in magno Bauco grad. 22. Subiungit in Mari dulci (quod magnus Huronum est lacus) fluxum refluxumque vigere; idque cùm vltra leucas ducentas sit longum, &cum aliis duobus lacubus, etiam maioribus, qui in ipsum magnis alueis exonerentur, communicet Cl. Heuelius scripsit Dantisco licuisse solùm sibi per nubeis ad initium ac Phases insequenteis attendere. Initium circiter ingruebat, llucidâ Lyrae ad ortum altâ 46. grad. 8. min. hoc est hor. 5. min. 21. digit. 4. eadem Stella altâ 47. grad. 57. min. hoc est hor. 5. min. 34. digit. 41/2. eadem Stella altâ 49. grad. 0. min. hoc est hor. 5. min. 41. digit. circiter 11. lucida in pectore Cyeni alta 39. grad. 0. min. hoc est hor. 6. min. 13. MMENSE MARTIO, Die 18. Vesperi, cùm ad Saturnum Telescopio artendissem, medius ille circulus albus non est mihi visus planè exquisitus, speciésque fuit propè huiusmodi. RM ENSE IVLIO, Die 4. Manè, hora 2. obseruauit Agarratus distare inter se