Latin
M. DC. XLVII
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4 460
Unproofread scanNot analysed yet
M. DC. XLVII. Eclipsis Lunae, Occultatio Iouis à Luna, &c. NNO 1647. Mense Ianuario, Die 20. Vesperi, Parisiis, Eclipsis (. Tametsi enim quae inualetudo ab exeunte vsque superiore Maio me inuaserat nondum penitùs dimisisset; impetrare tamen à me, quin ad Eclipseos obseruationem me compararem non potui; sed adiutoribus tamen Picardo, sla Agarratóque iam memoratis. Perseuerabat porrò mitissima hiems, quam A MA autumnnus varius, &aestas feruentissima, siccissimáque praecesserant; &cùm per aliquot dies fuissent pluuiae creberrimae, tum fuit hoc toto pene continens ad vsque ipsum proximè tempus quo praestolabamur Eclipseos initium. Insperata autem foelicitate tum desiit Caelum pluere, tum coepit nubium densitas Austro agente attenuari; adeò vt Luna malignè quidem, sed interuideri tamen per vices à nobis potuerit; ac potuerint etiam interidum per tenuiores tractus detegi tum &ad laeuam, ac nonnihil superior, tum 20 inferior, ac nonnihil ad laeuam. Commoda obseruando fuit pars aedium optimi Abbatis, hospitisque nostri Campinij, quae ortum respectat, &ad quam accessit cum erudito comitatu Decus Praesulum illustrissimus Coadiutor Parisinus, cùm iam foremus in procinctu, vt obseruaremus Iouis altitudinem, quòd disci Lunae inferior pars videretur iam specie penumbrae infuscari. Itaque fuit tunc altitudo 2c 30. grad. 50. min. ac proinde hor. 7. min. 461/2. Et breui post derecti Procyonis 29. grad. 40. min. seu hor. 7. min. 50. Agnosci deinde visa est Penumbra sensibiliùs alto Procyone 31. grad. 15. min. seu hora 7. min. 571/2. &magis adhuc alto 31. grad. 50. min. seu hor. 8. min. 1–. magis alto 32. grad. 10. min. seu hor 8. min. 4. Denique autem limbus accuratè Telescopio inspectus visus est temerari alto Procyone 32. grad. 45. min. ac proinde hor. 8. min. 8. verùm pronunciare id tuto non licuit, nisi cùm dimidio minuti post, alto nempe Procyone 32. grad. 50. min. apparens Luna defoecatiùs, rem sic habuisse planum fecit. Initium itaque Eclipseos censeri potest contigisse hor. 8. min. 8. Coepit autem obscuratio ad partem (praecisè inferiorem, aut tantillum saltem ad dextram, siue versus Austrum; ac tali ideò positu. Ducta verò linea ex puncto quo coepit, per (centrum, transitura fuit proximè infra maculam quae est ad limbum orientalem propè par, &similis Caspiae (ac propemodum illi è regione) vlteriùs autem circiter per medium Homuncionis caput. Successere verò nubila crassiora, quae nihil exquisitè obseruare permiserunt. Nam quod adnotatum quidem est Eclipsin fuisse digiti vnius, alto 2 34. grad. 30. min. seu hor. 8. min. 13. id haud quaquam tutum.