# Opera omnia. Vol. 4 461.5-8

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4, 461.5 to 461.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/461.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/461.5

Artigit autem postmodum spectatus Telescopio margine suo marginem (, Arcturo alto 40. grad. 10. min. seu hor. 14. min. 17. Ac videri penitus desiit Arcturo alto 40. grad. 17. min. seu hor. 14. min. 171. Transibat tum eius perpendiculum per orientalem partem memorati quadratuli: linea autem per centrum transitura per medium quadratuli eiusdem. Emersione posteà sedulò captata, apparuit primum quasi leuiculus tumor, & Telescopio quidem, ad marginem Lunae occiduum, Arcturo alto 46. grad. 55. min. seu hor. 15. At nudo visu, non apparuit emersio, nisi Arcturo eleuato 48. grad. 0. min. seu hor. 15. min. 8. Linea à Ioue emergente in (centrum transitura fuit per medium Homuncionis caput, ac propè ipsum limbum inter duas macululas ouatas, sed triente vicinius illi, quae Caspiae maculae est propior. Arcus Lunaris marginis inter puncta initus, exitúsque interceptus, fuit graduum proximè 72. Tota duratio, seu mora 2c praeter (hor. o. min. 43. Cùm nudo visu conspici desiit, aberat adhuc à margine ope Telescopij inspecto, besse digiti, seu duobus proximè minutis. Procul certè erat, vt diametro sua bis accepta exaequaretur interstitio huiusmodi. Et quia videbatur sua diametro vix exaequandus septimae parti longitudinis Caspiae maculae; ideò, cùm isthaec longitudo non sit omninò quatuor minutorum, sed desit proximè pars minuri quinta; ideò, inquam, diameter 2C non maior secundis 33. fuit Cùm Eclipsis nusquam in Belgio, ex VVendelini literis, obseruari potuerit; fuit tamen Dantisci obseruata ab Heuelio. Is nempe illius initium retulit ad hor. 9. min. 19. Finem ad hor. 11. min. 28. quantitatem autem maximam fuisse definiit digitorum 5 De 26 nihil habuit; sed vicissim exposuit obseruasse se vnà cum Eichstadio occultationem. &c superiore Decembri factam, & Die quidem 24. Vesperi, cùm Ciam foret duobus circiter ab oppositione diebus, sicque margo occiduus, vno penè integro digito esset deminitus Et non permisere quidem nubila ipsum initium ingressumve Iodis vltra Lunam conspicere; sed exitus tamen apprimè conspectus contingere deprehensus est hor. 8. min. 391/2.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
