Latin
M. DC. XLVIII
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4 463-2
Unproofread scanNot analysed yet
M. DC. XLVIII. Eclipsis Lunae, Saturni forma, Variatio Magnetis obseruata, &c. NNO 1648. Mense Nouembri, Die 30. Eclipsis (cùm vbi per vireis licere est visum, discessissem Parisiis, &pridie Kalendas Nouembris peruenissem Lugdunum, nouo ibi morbo detentus ad mensem vsque ruentem sum, &Rhodano licet digressus, accedere tamen satis tempori Aquas- Sextias non potui, vt ibi, sicut optaueram, Lunae Eclipsin obseruarem. Quia tamen per id tempus Tarascone versans, opellam, qualemcumque licuit circa illam praestiti, en, vt deinceps cùm Aquis- Sextiis Mense Decembri consisterem, perscripserim ad B. Lugdunensem, quatenus ille editam voluit in Appendice quam ad animaduersiones in 10. Laërtij librum, &pagina quidem 23. attexuit De nupera Lunae Eclipsi quod subdis, est sanè quod doleam, non extitisse vobis istheic tam bellè accinctis Caelum fauentius, &ne Apianum quidem Lyaeum, quem aduersus nebulas, quasi aduersus Indos comparaueras, perrumpere, exsolueréque caliginem illam immanem potuisse. Mihi id, quod metueram euenit; ne non scilicet in hac vrbe adessem satis tempori, vbi &instrumenta congrua, &adiutores idonei forent. Nempe Tarascone resistendum fuit, quod digressa isthuc, quae me illeic diu praestolata fuerat lectica, expectare aliam, quam optimus Princeps simul destinarat, oportuerit. Ac praestiti quidem, quod potui, sed non quod planè fecerit satis. Quippe adfuit quidem Telescopium non malum, vnà cum Phaseonschematibus per semi-digitos distinctis, quae ante meum istheinc discessum adolescentes nobiles, Ioannes, Franciscúsque Bocharti Campinij adeò officiosè apparuerant, ac schemate simul maximae Eclipseos, cum adiuncto calculo, quo à se instituto, egregius Bellus me vltro donârar. Verùm captandae coelitus horae, aliud nihil ad manum fuit, quàm circuli quadrans, qui &radij fuit Parisino pede haud maioris, &manu inter collineandum ad Stellas continendus fuit. Vtcumque verò haberem me, diuerti ea nocte apud doctrinae Christianae Patres, qui &me excepere humanissimè, &appetente hora, euexere, collocaueréque quàm commodissimè fas fuit, in ipsa Collegij Turri. Manè erat, vt nosti, diei vltimae superioris mensis; non multùm ergo ab hora 4. inumbrationem quandam tenuem ad partem Lunae verticalem discernere in promptu fuit. Cùm ea deinceps densescente ad temerationem limbi attenderem, visa est Eclipsis mox coepta oculo &(non procul à Luna)alto ad occasum grad. 15. min. 30 hoc est, horâ 5. min. 19. Perseuerauit subinde eadem discrepantia per aliquot Phaseis, idque haud-dubiè Instrumenti vitio, vtcumque deinceps maior consonantia inter eundum humerum, &Procyonem exstiterit, ac speciatim, cùm iam Eclipsi promotâ ad digitos sex, humeri altitudo fuit gr. 16. min. o. &Procyonis grad. 30. min. 30. qua vtraque ex altitudine, elicitur hora 6. min. 6. Quare &nihil ausim tutò pronunciare, maximéque cùm in hac vrbe Prior Rocafulij Honoratus Galterius, vnà cum Gabriele Rouerio, vsi pariter Telescopio, exceperint Syrij altitudinem octante peramplo, &adnotârint contigisse initium illa exsistente grad. 15. min. 10. hoc est hora 5. min. 19. quod si rectè habuit, exhiberi mihi non aut eadem hora, vt ex vna Stella, aut etiam promotior, vt ex alia debuit; sed quae citeriùs consisteret ob Meridianum magis occiduum.