# Opera omnia. Vol. 4 463

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4, M. DC. XLVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/463
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/463

Qua parte integer emersit, distitit à cuspide, quantus est dodtans maculae Caspiae; fuitque Arcturus tunc altus 49. grad. 50. min. seu hor. 10. min. 91/ Quibus Telescopium exquisitum defuit, visus est totus 2 sub ipsam Cuspidem obtectus, In iis fuit meus Agarratus, qui manè tamen insequente suam obseruationem ad me attulit mirè cum mea consonantem. Illi nempe 2c fuit in ipsa (cuspide Procyone alto 23. grad. o. min. seu hor. 10. min. 31/2. & Emersio totalis è limbo eodem alto 22. grad. 10. min. seu hor. 10. min. 9. Idem praeter- propter à Roberuallio fuit obseruatum. Sexto ab heinc mense accepi quod ad me exemplar suae Selenographiae transmisit Praeclarus Heuelius. Legere autem in ea licuit, obseruatum ipsi hunc transitum fuisse; sed longè citra occultationem. Videlicet cùm 20 è regione cuspidis distitit ab ea 6. minutis; & Arcturo quidem alto 53. grad. 10. min. seu hor. 11. min. 15 Et significauit quidem literis vnà cum exemplari datis mittere etiam se iconismum obseruationis transitus alterius à se visi die Iunij 6. verùm is à me est nusquam repertus. Sub idem tempus migrasse è vita accepi Virum optimum & amicum sincerissimum Iosephum Galterium Priorem, ac Dominum Valletae ipsis Nonis Septembris.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
