Latin
M. DC. XLVIII
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4 464-2
Unproofread scanNot analysed yet
sub occasum Heliacum; ideò admonere heic iuuat constare ipsas etiam. num, eodem situ, eademque forma; vt vel facere fidem possunt memorati illi adolescentes ingenui, quibus, ac vnà Neuraeo nostro (decumbente alioquin te) rem spectandam exhibui, &praegrandi quidem illo (quippe vltra vndenos Parisinos pedes prolixo) Telescopio, quo Eques Igbius illustris ille, cùm Româ redux nuper foret me in amicitiae mihi meritò carissimae pignus donauit. Perseuerabat deinceps R sub insequentis Aprilis fuerat eadem penè formâ. Quippe memoratus Galterius cùm ipse non satis valerem, idem vsurpauit Telescopium; &formâ attentè spectata talem mihi illius effigiem à se delineatam exhibuit. ENSEMAIO, Die 15. cùm nosse Mauerem, num ab vsque Iunio anni 1640. Magneticae acus variatio aliquatenus decreuisset, accessi vnà cum memoratis Galterio, &Rouerio ad aedeis illas tam antiquiores, quàm recentiores in quibus optimus amicorum Iosephus Galterius ὁ μακαquàm ego rem saepiùs exploraueramus. Vsi verò piluc duxerat meridianas lineas, &tam ipse Acubus iisdem, quae vsurpatae priùs fuerant, ac recentiore etiam attinente ad Rouerium, deprehendimus Variationem non excedere gradum 11–. Quae Eclipsis (Die 26. A media nocte contigit, obseruari ob nubeis nullatenus potuit; tametsi à me amicisque praesentibus domi (Diniam quippe iam veneram) fuerit sedulò aduigilatum. ENSE NOVEMBRI, Die 19. Manè, Diniae, Eclipsis (Cùm biduo post factum vaG riationis Magneticae experimentum &Aquis Sextiis discessissem, &longo demum interuallo recepissem me Diniam, incidi in febrim sub initium Iunij, &ab ea aegrè conualescens recidi in aliam sub medium Augusti, è qua per Octobrim denique conualui. Inuitante subinde me optimo Prorege ad clementiorem aërem discessurus eram Tolonem ad ipsum sub Nouembris initium, cùm die statim 3. decumbendum iterum fuit accedente ad febriculam tumore haemorrhoidum, qui nullatenus stare in pedes die insequente permiserit, cùm cogitassem attendere ab futuram Eclipsin Solis. Misertum est verò meae impatientiae Caelum, quando ne amicis quidem quibus curam attendendi commiseram, conspicuam fieri Eclipsin est passum. Cùm me intra decem, aut duodecim dies aliquantò meliùs haberem, non priùs tamen missâ ab optimo Principe lecticâ discessi, quàm adnixus fuerim obseruare Eclipsin Lunae, quae memorata die contigit. Quoniam verò sola incidentia futura erat conspicua, &agenti in vrbe mons, qui ad occasum praerepturus erat maiorem partem spectaculi; ideò conscendi, sed equo vectus, ob vireis nondum satis firmas, in coenobium S. Vincentij vna cum supra memoratis Amicis, &famulis operam collaturis. Ne longum autem faciam, Caelo sereno, &apparatis maturè Quadrato, Telescopiis, Phasibus superiùs descriptis, agnita fuit inumbratio satis sensibiliter, Aldebora adhuc alto partibus Tang. 5200. seu gr. 27. min. 28. ac proinde hor. matut. 5. min. 3 1/2. Res deincepsita processit, Eclipseos MENSE DECEMBRI, ac Die 21.