# Opera omnia. Vol. 4 464

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4, M. DC. XLVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/464
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/464

Ad quantitatem Eclipseos quod spectat; tametsi fuerint per auroram suborta quaedam nubila, quae ipsam Lunam inuaserint, non obstitere illa tamen quin visus fuerit summus defectus aegrè accedere ad digitos 9. de regere certè Lunam semper licuit, praeter nubila, quovsque eam nobis Bellicadrensis Tutris eripuit. Exoptaram hac quoque vice, explorare, num possem heinc Luna, inde Sol supra horizontem exstantes simul conspici; at non fuit horizon satis complanatus. Retulit tamen famulorum vnus, cum in Planitie, Ernaginum inter & Auenionem Lecticam meam requireret, id spectaculum exhibitum sibi, idque cùm nihil ampliùs ex eo quaererem, quam attendissetnè ad Eclipsim; nimirùm & annuit, & vltro subiecit, cùm Luna mox occubitura, besse deficiens videretur, fuisse sibi, fortè conuerso, oculos à Sole (nesciit an iam orto, an adhuc oriente) perstrictos. Sed haec de Eclipsi: nam quod obiter quidem subiicis de vsu Telescopij, in transmittendis intra obscuram scenam, Solarium instar Lunae radiis, ad exhibendum ipsius Phaseis, meminisse potes cur id improbarim, opemque ex pictarum Phaseon comparatione quaesierim, cùm in Meteorologia de Eclipsibus ageretur. M. DC. XLIX. Eclipsis Lunae, altitudo Poli Tolonensis, & meridiana Solis, &c. NNO 1639. Mense Aprili, quo loco, cùm etiam de Eclipsibus Errantium Stellarum fuerit ac meminerim, quî se Ansulae R haberent nupero Aprili

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
