Latin
M. DC. XLVIII
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4 474
Unproofread scanNot analysed yet
Calculus Philolaicarum eam sic exhibet Parisiis. Initium hor. 4. min. 59. sec 50. Veram o hor 6. min. 25. sec. 48. Maximam obscurat. hor. 6. min. 30. sec. 48. Obseruat. hor. 6. min. 33. sec. o. Fineni hor 8 min. 1. sec. 46. Obseruat. hor. 8. min. 3. sec. 16. Latitudo (in maxima obscuratione min. 33. sec. 55. Digiti 10. min. 31. Adhibita latitudine Lunae reperta per calculum tempore maximae obscurationis, reperitur lauitudo (in Phasi 9. digitorum min. 32. sec. 27. &ideo Lunae centrum superauerat longitudinem centri vmbrae min. 20. sec. 10. quae exhibent distantiam temporis à maxima obscuratione min. 34. ita vt haec contigerit hor. 6. min. 33. quam calculus exhibet hor. 6. min. 30. sec. 48. ita vt calculus optimè hanc Eclipsin exhibeat. Luna sub vmbra omninò fuit visibilis, sub qua subrutila apparebat, flabat Borrhapeliores, vulgo Nordest subfrigidus &siccissimus. M.DC. LIII. Saturni forma, &c. NNO 1633. Mense Aprili Die 6. Vespere, Saturnus eiusmodi ferè apparuit, cuiusmodi sub finem anni 1645. nisi quòd ansa ad Orientem visa est malor ea, A quae ad Occidentem amplior, &distintior, globositate media interim satis disertè apparente, apparuit autem specie propemodum huiuscemodi, nisi quod eius longitudo fuit aliquanto quàm heic pingitur pro ratione latitudinis prolixior, &acutior. ENSE SEPTEMBRI, Die 29. Manè, Parisis, Tubo Galileano, neque adhuc fulcrum idoneum ad sustentandum alium Eustachij Diuini, quia mense Maio solùm hûc adueneram paratum fuerat, visa est species Saturni huiuscemodi, nisi quòd ansae non omninò tantumdem seiunctae. M. DC. LIV. Eclipsis Solis ac Lunae, &c. NNO 1654. Mense Ianuarij, Die 7. Manè, &Die 27. Manè, penè idem R. Eclipsis Solis obseruata Menilij Habertini San-Dionysiani, in Castro illustris Viri Hentici Ludouici Haberti Mon morij, Libellorum supplicum Magistri, eiúsque loci Comitis, anno 1654. mense Angusto, die duodecima, ante meridiem. Est autem loncus ille Parisiis leucis sex septemve ad occasum non omninò hyemalem cum latitudine Borea graduum 48. min. 46. scilicet altitudo Poli deducta eiusmodi est ex altitudine Solis meridiana, quae illo ipso die fuit obseruata grad. 56. min. 15. &ex Sole iuxta Tychonem supposito in gr. 19. min. 37. Sò cùm declinatione Borea grad. 14. min. 59. ¶llaxi minutorum 2. Descripta aliàs machina est, cuius vsus fuit in circumducendo, attollendo, deprimendo vnam operâ Telescopio, cum opposito circulo traiectos Solis radios accuratè excipiente, ac simul perpendiculo vmbram in circulum immittente; idque intra obscuram scenam, constitutóque intereà proximè &in clara luce Poteriâ, qui Quadrantem circuli moderatus, Solis altitudinem continenter sectetur, quotiesque rogatur, renuncier. Iraque toto appuratu, ritúque obseruandi supposito, quidquid ex Eclipsi obseruatum, deductúmque fuit, exhiberi vno prospectu sic potest. Primùm defectus vestigium M. DC. LIV. apparuit in circulo, gradibus 11.