# Opera omnia. Vol. 4 477.6-7

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4, 477.6 to 477.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/477.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/477.6

Ex Fixis porrò supposui Capellae Ascensionem rectam 72. grad. 48. min. & declinationem Boream 43. grad. 39. min. Lucidae verò V Ascensionem rectam 26. grad. 57. min. declinationem itidem Boream 21. grad. Quo apparatu Telescopij, Eclipticarum Phaseon, Quadrantis, &c. ad Eclipseis Lunae obseruandas comparare me soleam, dictum alibi. Exhibeo autem heic pro more vno prospectu totam seriem tum obseruationis tum deductorum temporum, & obseruationis quidem quatenus eam licuit per nubium pertinaciam, qui cum non sine patientia, diligentiaque luctandum fuit, peragere. Quanquam verò tam initium, quàm finem praetercurrentes nubes ex crassioribus praeripuerunt; momenta tamen antecedentia, consequentiáque sic sum venatus, vt in vtriusque designatione vix vno, alterove minuto aberratum putem. Vtcumque sit, rem ipsam ecce, Eclipseos Alt. TemsecunAltituTempo dum supora Eclipseos do 20 ra inde perioinde Phases Coepit Eclipsis in hoc circiter ad horirem limelicita elicita zontem positu bum. gr. min hor. min. hor. m. gr. min Digiti mbi escepat iam limbus amenmug adhuc magi adhuc magi

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
