# Opera omnia. Vol. 4 478-2

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4, M. DC. XLVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/478-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/478-2

Etsi vt praemonui, momentum initij (seu visi primùm Telescopio temerati limbi) captare ob crassiores nubeis tum Lunae obducta non licuit; quoniam id tamen contigit inter 2. & 8. minuta post horam 10. idcircò per-parùm à vero abludetur, si referatur initium ad hor. 10. min. 1. Et quamuis etiam momentum Finis seu visi primùm Telescopio restituti limbi, adnotare ob causam similem licitum non fuit; quia nihilominus id euenit inter minuta 32. & 351/2. post horam 11. eapropter aut nihil, aut parum omninò aberrabitur, si finis referatur ad hor. 11. min. 34. aut fortè etiam 35. adeò malignè scilicet statim pòst detectus est limbus. Hac proinde ratione fuerit tota Eclipseos duratio hor. 1. min. 29. seu 30. dimidium hor. 0. min. 45. ac medium adeò contigit hora 10. min. 50. cùm defectus maximus foret digitoPraetereo defectum citra Telescopium, siue nudo visu, digitorum saltem trium apparuisse. Praetereo & tam nudo visu, quam Telescopio Terrenae vmbrae arcum visum fuisse portionem circuli, qui non foret prorsus diametri ad Lunarem duplae. De his nempe, & pluribus alias. MENSE ENSE OCTOBRI, Die 7.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
