Latin
481.1 to 481.3
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4 481.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
TALIEINLTA. Obseruationes variis in locis habitae circa Cometam, qui anno 1652. fine Decembris, &1653. initio lanuarij apparuit. ENSE DECEMBRI, Die 18. Aquis- Sextiis, Honoratus Galterius Rocafulij Prior detexit primus Cometam paulò supra Stellas Columbae infra Orionem. Magnitudinem eius comparauit Quadrae mensali. Caudam versus orrum directam esse censuit longitud. 7. pedum circiter, adiecitque fuisse valdè nebulosam. Ex literis 3. Ianuarij datis Adiecit fuisse horam Vespertinam 16. vti &fuit eadem, qua adnotauit memoranda sequentibus diebus. Non credere se potuisse videri Cometam die superiore, qua in multam noctem ad Lunam attenderat, neque quicquam tale oculos euocârat; fuisse illi meridianam altitudinem graduum 10. aut 12. praeter-propter. Non potuisse se vti Radio ad emetiendum eius locum ob situm domus incommodum; sed &hoc Vespere &sequentibus loca Cometae obseruasse comparata ad Stellas vicinas, ac provt in globo Tychonico repraesentantur. Cùm semper reputauerit motum diurnum à Die 19. in 20. fuisse 11. graduum; diurnum ab hac 18. in 19. exstitisse multò maiorem. Posterioribus literis scripsit Cometam fuisse supra Borealiorem duarum Columbae deflectendo in ortum ac tanta distantia quanta ipsae Stellae inter se sunt. Habuisse se diamerrum Capitis Cometae quantam est Lunae Plenae; fuisse id exquisitè rotundum, &partem eius occidentalem fuissa quasi primus Lunae quadrans. Clarius aliunde (candidius, planiusque, opinor, voluit dicere) quàm ipsae Stellae. Caudam obuersam fuisse Stellae Eridani, omnium maxiximè Orientali intelligo in eadem linea cum Capite: nam alioquin Cauda à Capite versus ortum contendit longitudinem eius fuisse, quanta est distantia inter armum, &poplitem Leporis, hoc est trium circiter graduum Aliis literis recepit se meliùs, attentiusque respectaturum in Stellas Columbae; suspicari enim se iuxta ineam admonitus earum situm in globo non bene se habere, ac fieri posse, ve Constellatio &Borealior, &alio modo disposita sit, quàm in illo repraesentatur. Cometae Caput Telescopio fuisse deprehensum rotundum, secus, quàm nudo visu.