Latin
APPENDIX
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4 482-2
Unproofread scanNot analysed yet
DIE 21. Aquis- Sextiis Galterio fuit Cometa prope Stellas Clypei Orionis versus occasum. Constituit autem Triangulum aequilaterum cum duabus illis inter se distantioribus. Dicere voluit 7. &8. in Catalogo Tychonis. Posterioribus literis, agnouit, dimetiendo locum in globo notatum fuisse Triangulum Isosceles potiùs, quàm aequilaterum. Arausione Sorberio fuit Cometa ad latus Clypei Orionis constituens Triangulum aequilaterum cum 2. &3. Stellis illius. Sed dicere nempe easdem 8. &7. voluit.