# Opera omnia. Vol. 4 482-2

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4, APPENDIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/482-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/482-2

DIE 21. Aquis- Sextiis Galterio fuit Cometa prope Stellas Clypei Orionis versus occasum. Constituit autem Triangulum aequilaterum cum duabus illis inter se distantioribus. Dicere voluit 7. & 8. in Catalogo Tychonis. Posterioribus literis, agnouit, dimetiendo locum in globo notatum fuisse Triangulum Isosceles potiùs, quàm aequilaterum. Arausione Sorberio fuit Cometa ad latus Clypei Orionis constituens Triangulum aequilaterum cum 2. & 3. Stellis illius. Sed dicere nempe easdem 8. & 7. voluit.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
