# Opera omnia. Vol. 4 482-4

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4, APPENDIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/482-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/482-4

DIE 23. Diniae, Volui quidem Manè ad Cometam attendere, sed perseuerantes à superiore Vespere nubes, attenuatae licet, videre ipsum non permiserunt. Vespere itaque sub horam 7. Caelo serenato, Cometae species qualis die superiore apparuit, nisi quod visus est, sed insensibiliter imminutior. Productio illa quasi barbae videbatur esse nonnihil dilatatior, sed albore tamen penitus confuso, ac interminato; adeò vt appareret quidem eodem versum exporrigi, sed quonam tamen, non satis praecisè. Vteumque definire licuit, visa est tendere versus Oculum Boreum &. Quaesitum miseram, ac paraueram Radium, vt illius distantiam à certis Fixis acciperem: verùm Cometae albor tam fuit tenuis (quippe non magnopere excedens parteis candidiores viae lacteae, aut nebulosum gyrum Cancri) ac fuit mihi aliunde ea visus imbecillitas, vt collineanti per pinnacidia oculo penitus euanesceret, & maximè quia interuidendis pinnacidiis tantilla lucula opus erat, qua ex pinnacidiis reflexa affectus oculus discernere omnino alborem non potuit. Quinetiam idem contigit quod superiore Vespere circa filum, & chordulam; vnde & Regula fuit resumenda. Vtenti ipsa igitur fuere in eadem proximè linea. Lucida Pleiadum, Cometa, & Prima Hyadum, quae in naribus, Lucida Cometa, & Aldebaran. Lucida mandibulae Ceti, Tertia in sectione & & Cometa; Cometa & tres Stellae Baltei Orionis sed duae Borealiores praesertim. Aquis Sextiis Galterio fuit promotus Cometa versus Pleiadas, ad vnum vsque gradum prope Eclipticam. Et literis posterioribus distitit 71/2. gradibus ab Aldebaran, & 67. ab angulo orientali Pleiadum. Arausione Sorberio fuit Cometa in maxilla & constituens Triangulum aequilaterum cum Oculo Boreo &, & Stellae quae ad nareis. Dicere voluit primam Hyadum, quae in naribus. Lugduni Fr. B. primùm vidit Cometam. Erat hor. 117. Vespertina. Fuit illi inter Pleiadas, & Aldebaran; sed ita vt Triangulum constituerat penè aequilaterum cum duabus Stellis, quae sunt vna ad maxillam sinistram, & altera tendente versus Pleiadas. Videtur easdem Stellas cum Sorberio intellexisse. Visus est illi esse vno gradu infra Eclipticam, seu ad Austrum, & esse in grad. 27. min. 45. &, intellige in globo, cuius etiam sola comparatione vsus est. Parisiis Caelum obductum. Bononiae, ex iisdem Thesibus, Die 23. hora quidem prima post occubitum Solis apparuit in recta linea ab occidentalissima Pleiadum ad occidentalissimam Hyadum in & naribus coruscantem: adhuc tamen vltra Eclipticam paulò plusquam duobus minutis Australior adeò vt sub horam 7. in ipsamet Ecliptica fuerit, Ab occasu O A meridie Diniae Tongus Tans hor. min. hor. min. hor. min. grad. min. grad. min. IQ. * eomm H Hyades STEclipticae portio.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
