Latin
482.5 to 482.7
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4 482.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
fuit Cometae Longitudo 14. grad. 0. min. I Latitudo 42. grad. O. min. A. DIE 20. Aquis-Sextiis Galterio interceptus fuit Cometa duabus Stellis Eridani, quae sequuntur versus occasum paruulam illam quae est proximè Rigel. Dicere eas voluit, quas Tycho sequentem, &praecedentem habet. Arausione Sorberio fuit Cometa inter Stellas 3. &4. Eridani. Sed dicere nempe easdem voluit. Bononiae, ex iisdem Thesibus. Die 20. hor. 3 1/2. post occasum Solis, visum, est nobis Cometae Caput in recta linea ex Lucido Orionis humero ducta per prima Eridani supra Calcaneum Orionis; &aequè distare à Rigel quantum Rigel ab eadem prima Eridani: Cauda interim ipsius occultante nobis tertiam Eridani sub Orionis planta collocatam. Sed non acquiescentes oculari huic rudimento, ope sextantis vidimus centrum Capitis Cometici distans ab Orionis humero praecedente grad. 15. min. 17. ab humero autem sequente 20. grad. 10. min. Sed hor. 5 1/2. post occasum Solis adeò promouerat, vt esset iam in recta linea ducta ex media cinguli Orionis &praedictam primam Eridani. Demùm hor. 6 1/2. Meridianum attingens visum est in alia recta linea per praedictam primam Eridani, mediumque inter Australiores cinguli Orionis traducta. Qua vtraque obseruandi methodo adiunctis altitudinibus tum Fixarum ad eruendum tempus idonearum, tum ipsius Cometae reliquae obseruationes peractae sunt.