# Opera omnia. Vol. 4 483-2

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4, APPENDIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/483-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/483-2

Cùm nubes intereà variè spargerentur, assumpsi Regulum; & raptim solùm visus suin videre proximè in eadem linea, Lucidam Pleiadum, Cometam, & Borealem trium Balthei Orionis, Humerum dexterum Orionis mediam inter primam Hyadum & oculum Boreum &, & Cometam. Haesi tamen posteà an humerus dexter pro sinistro acceptus neque approbare licuit. Non licuit etiam denuò explorare, quod visum fuerat, quod videbar mihi vidisse in eadem linea Canem maiorem, Austrinam trium Balthei Orionis & Cometam. Vespere autem, sub hor. 7. discussis ad exortum nubilis, species Cometae eadem adhuc, sed extenuatior perseuerauit, productióque illa quasi barbae adeò fuit confusa interminata, debilis, vt discerni satis disertè, quo directè vergeret non potuerit. Praeter propter tamen visa est tendere non praecisè in extremum cornu Austrinum &, sed nonnihil ipsi ad Boream, hoc est versus alterum & extremum cornu Boreum &Dimisso Radio & assumpta Regula fuere in eadem proximè linea, Lucida Pleiadum (quibus Cometa satis vicinus erat) ipse Cometa, & lucida Pedis H. Sinister humerus Orionis, Aldebaran, & Cometa Pollux, extremum cornu Boreum &, & Cometa Cometa, Pectus &, & suffrago dextra &. Aquis- Sextiis, Galterio fuit Cometa propè Pleiadas, ex parte ortus distans ab illis vno gradu, & supra Tropicum, dicere opinor voluit in Tropico ipso. Posterioribus literis, distitit ab orientalissima Pleiadum vno gradu, visusque est velle ipsi transire ad ortum. Arausione, Sorberio fuit ad latus Pleiadum, supra Tropicum (vel, opinor in Tropico) Cancri. Parisiis Caelum obductum, Lugduni consimiliter. Bononiae, ex iisdem Thesibus. Die 24. hor. 11/2. post Solis occasum sic reliquit ad occidentem Pleiadas, vt inferiore limbo Capitis pertigerit rectam lineam ductam per occidentalissimam, & orientalissimam ipsarum Pleiadum, & ab eadem orientalissima tantum distitit, quanta est longitudo Pleiadum, aut vix paulò plus. Reliquae, quae hac nocte pro parallaxi discernenda inferiùs exponemus. Toen6 Imunne Bune Tagne Ims hor. min. hor. min. min. hor. grad. min. grad. min. IG. E Cometa I Pleiadum orientalissima K Pleiadum occidentalissima STEclipticae portio

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
