# Opera omnia. Vol. 4 486.1-4

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4, 486.1 to 486.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/486.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/486.1

Atque id quidem eadem exsistente distantia Cometae à Calcaneo, quae est Calcanei à sequente Stella, nisi quod distantia Cometae à Calcaneo visa est insensibiliter maior. Dixisses esse effigiem quandam trium in Baltheo Orionis, nisi quòd distantiae in illis visae sunt paulò ampliores, quàm in istis. Cepit proximè eadem linea tum occidentalem baseos δέλτοτου, tum lucidam, siue Australem in Cingulo Andromedae. Aquis Sextiis, Caelum obductum. Arausione, Sorberio fuit Cometa ad latus Pedis Persei, ac in eadem recta cum duabus eius Stellis, inque eadem distantia, qua ipsae Stellae sunt inter se. Parisiis Bullialdo alto Aldebaran 35. grad. 23. min. hoc est hor. 6. min. 16. erant in eadem linea Stellae Pedis, & Calcanei sinistri Persei, & noua, Calcaneo propior, à quo distabat ad occasum, & Boream, Sesqui-gradu, vt coniicere licuit. Stella adhuc vincebat Stellas primi ordinis, magnitudine, non lumine. Adiecit & hoc, motus à 25. in 26. non est longè amplior tribus gradibus, & à 22. in 25. fuit 19. grad. Bruxellae, Vanlagerenus obseruauit Cometam in eadem cum iisdem Stellis linea hor. 5. min. 30. Ala Paegasi exsistente in meridiano. Ex eius literis ad Bullialdum, vt ipse ad me scripsit die lanuarij 10. Lugduni, eidem B. apparuit Cometa constituens rectam lineam cum duabus Stellis Pedis Persei ad 231/2. &, & distantiam ab Ecliptica grad. 13. versus Boream. Bononiae Caelum obductum. DIE27. Dinia Caelum obductum. Aquis-Sextiis, Galterio fuit Cometa valdè promotus versus Caput Medusae. Et posterioribus literis, distitit Cometa à lucida Medusae 5. gradibus & à Calcaneo sinistro Persei gradibus 7. Arausione, Sorberio fuit Cometa sub Capite Medusae, ac in aequali distantia internarem orientalem Medusae, & Pedem occidentalem Persei. Lugduni, B. fuit Cometa, hor. 10. sub Capite Medusae ad 21. grad. & & 1612. gradum ab Ecliptica. Parisiis, Bullialdo ex literis ad Harlaeum, quarum mihi copiam fecit Capellanus. Fuit Cometa valdè imminutus, tendebátque recta in Caput Medusae hor. 11. min. 45. erat in eadem recta linea cum sequente Pedis finistri Persei, & Stella Capitis Medusae, eam praecedens, quae est sub lucida Capitis eiusdem. Apparebat adhuc nonnihil scintillans, & tanta quanta est lucida Medusae. Credidit, tametsi foret Caelum deinceps serenum, non euenturum vt conspici ob magnam diminutionem posset. Bononiae, Caelum obductum, DIE 28. Diniae, Manè, hor. 2.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
