Latin
486.5 to 486.8
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4 486.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
à media nocte, detectus aegrè Cometa est; videlicet praeter nubila rariora; cùm &densiora passim praetercurrerent. Quare neque illius speciem discernere omninò licuit, sed solùm alborem confusum, diametro quantus est praeter-propter Lunae quadrans, aut triens. Quatenus autem propter nubeis, intercurrenteis attendere fas fuit, fuere in eadem proximè linea Aldebaran, Cometa, &Pectus Cassiopeiae. Sequens, lucidave sinistri Pedis Persei, Cometa, &Praecedens paruulam, quae sub Algol. Humerus dexter Erichthonij, sinistrum Genu Persei (Stella magnitudinis tertiae, quae tamen quasi dimidium Stellulae in globo meo exhibetur) &Cometa. Vespere autem hora 6. erat quidem Caelum ad eam partem satis serenum, sed visa est tamen species Cometae debilior, tametsi non minor, quam descripsi mane; quare &mihi visus fuit non in multos ampliùs dies duraturus. Caelum breui post ad eam partem obductum; sed interim tamen fuere in eadem proximè linea, Aldebaran, Cometa, &Caput Medusae. Secunda V, tertia, seu lucida V, &Cometa: tametsi haec linea praeproperè obseruata; vndenon tuta admodum. Aquis. Sextiis, Galterio constituit Cometa Triangulum aequilaterum cum Algol, &eaquae sub ipsa (dicere, opinor, praecedentem paruulam, de qua manè, potiusquam ipsam parnulam voluit) ipse Cometa ad ortum exsistens. Posterioribus literis, distitit Cometa à Calcaneo sinistro Persei 7. grad. à lucida verò Medusae, 3. grad. 45. minArausione, Sorberio fuit Cometa in Capite Medusae, ad genam. Lugduni Caelum obductum. Parisiis quid contigerit, non scripsit Bullialdus. Gratianopoli, optimus Valesius coepit solùm Cometam videre; sed nihil aliud, aut attendit, aut scripsit, quàm fuisse ipsum sub Ras-algol. Bononiae, ex iisdem Thesibus. Die 28. hor. 6. ab occasu Solis, modico foedere obseruationum per nubes concesso, apparuit Cometa in recta ferè linea ducta ex oculo Australi &ad lucidam Medusaei Capitis: &inter easdem Stellas sic intersitus, vt ab Ecliptica versus Boream distaret totis gradibus 18.