Latin
487.5 to 487.8
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4 487.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Distabat etiam à paruula sub Capite Medusae quantum sequens lucidam Pleiadum, distat ab angulo occiduo Quadrilateri. Oculo nudo non apparebat maior Stellâ quartae magnitudinis propter lumen debile, &extenuatum valdè. Telescopio verò apparebat satis magna, &lata, adeò vt magnitudinis primae Stellas excederet. Scintillabat adhuc, sed debilissimè. Ex literis 3. lanuarij. Ex aliis Diei 10. deducta tota supputatione colligit Cometam fuisse tunc in 21. grad. 58. m. 20. sec. &cum latitudine Borea 22. grad. 8. min. 30. sec. Bononiae, Caelum obductum. DIE 30. Diniae, Manè, hor. 2. serenatum fuit Caelum ad occasum, cùm intuenti in Caput Medusae, visus est prima specie Cometa prorsus euanuisse, donec patienter respectanti visum est supernè, seu ad ortum superesse tenue illius vestigium, quod interdum quidem euanescere, interdum rursus comparere videbatur. Sed constanter tamen visum est quidpiam adhuc ea parte haerere. Id distitit A Capitè Medusae, quasi besse diametri (,ac ita fuit situm, vt interciperetur à linea tendente à Capite Medusae in cubitum, sinistrumve latus Erichthonij. Neque enim attingebat lineam tendentem in humerum dextrum Probabile credidi fore, vt insequente Vespere inconspicuus euaderet. Vespere tamen horâ 6. visus adhuc est perinde ac manè. Abfuit à Capite Medusae in Boream ampliùs, quàm sesquidiametro (etsi non omninò quantum Lunae duae. Fuit distantia, quàm inter Hoedos maior, sed minor quàm inter Caput Medusae, &minutulam quae proximè sub ipso. Linea à Cometa in hanc relinquebat Caput Medusae paulò occidentalius; fueréque magis praecisè in eadem linea Cometa, Caput Medusae, &Pectus &Nihil praesumere ampliùs ausus sum de futura breui desitione Cometae. Quin etiam coepi subdubitare, sparsa-ne manè tenuia, atque inconspicua per aërem nubila illius speciem imminuentia, fuissent. Aquis-Sextiis, Galterio promotus fuit Cometa versus cubitum Persei. Posterioribus literis. Distitit Cometa ab eadem lucida (supple Medusae) vno gradu. Quod verò addit fuisse Cometam ex parte ortus &parum Australiorem, situm Stellae potiùs intelligere, vt opinor, voluit Arausione, Sorberio fuit Cometa in Oculo Medusae. Heic desinunt, quae ille ad me hactenus scripsit. Lugduni B. fuit Cometa hora 11.