Latin
APPENDIX
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4 488-2
Unproofread scanNot analysed yet
uNNO 1653. ac Die Ianuario 1. Diniae, fuit adhuc manè Caelum obductum. Vespere autem sub hor. 6. serenato Caelo, visum adhuc est Cometae vestigium, af fuere in eadem proximè linea, Caput Medusae, Cometa, &sinister humerus Persei. Minor autem fuit distantia Cometae à Capite Medusae, quàm à sinistro humero. Pes Andromedae, Cometa, &quae in cubito, seu latere potiùs sinistro Erichthonij. Prior illa linea continuata cepit proximè angulum occidentalem Pleiadum Aquis-Sextiis, Galterio promotior fuit Cometa versus Septentrionem grad. 112. Posterioribus literis, distitit Cometa à Capite Medusae 3. gradibus à lucida verò Perse. 6. Bononiae, ex Thesibus Die 1. lanuarij 1653. hora 1. &1/. post occasum Solis Phaenomenon idem eadem magnitudine, figura, ac luce, cum tantilla Cauda in partem â Sole auersam porrecta conspeximus, &eandem sui motus lineam; per quam heri, progressum; adeo vt distaret à Capite Algol magis, quàm praecedenti nocte tantò, quanta est semidiameter Lunae. Tmuue Teug Iaguus Bun inun, hor. min. hor. min. hor. min. grad. min. grad. min L38B. l Cometa M Caput Medusae N Cubitus sinister Persei P in Flexura lateris Persei Q Persei lucidum latus X Andromedae Pes DIE 2. Diniae fuit rursùs manè obductum Caelum.