# Opera omnia. Vol. 4 489-2

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4, 489. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/489-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/489-2

Pleiadum per Caput Algol. Deinde hora 6. perstringebat iam rectam lineam à lucido Persei latere ad Australem Andromedae Pedem productam: propior tamen erat lucido lateri Persei, quàm Pedi Andromedae 1. circiter gradu; ita vt Cometa limbo suo orientali ingrederetur iam occidentalem marginem viae lacteae, vbi postrema ipsius Phasis nobis apparuit. Nam nocte 4. & 5. inserenum fuit Caelum; nocte verò 6. & sequentibus siue ob Galaxiae candorem, ac Lunae iam dichotomiae fulgorem: siue quod Cometa exstinctus iam fuerit, aut in profundum aetheris se receperit, certè ampliùs nec nudo visu, nec Lynceis Telescopiorum oculis nusquam apparuit Quamobrem totum tempus à prima nostra ad vltimam obseruationem 16. dierum fuit; quo tamen tempore quotiescumque licuit intueri Phaenomenon, maiori, ac maiori dispendio velocitatis, lucis, ac magnitudinis apparentis ita decreuit, vt semper tamen eandem in partem à Sole auersam proiecerit. aboeus 6 Tmuse Buc Iangnm Inno hor. min. hor. min. hor. min. grad. min. grad. min. * Cometa R Lucida humeri sinistri Persei eademque quae Y Q Persei lucidum latus X Andromedae Pes Australis DIE 4. Diniae, Vesperi, hor. 11. (nam à meridie quidem superioris diei coeptum obduci Caelum, tota deinceps nocte pluerat, ninxeratque, & dies haec tota fuerat per- obscura, quovsque sub 10. horam coepere nubes rarescere) detegi adhuc potuit Cometae vestiGassendi Obseruationes. NNn gium, satis promotum, sed ad occasum versus sinistrum humerum Persei, ac fuere in eadem proximè linea, Caput Medusae, Cometa, & Genu Cassiopeiae, Humerus dexter Persei, Cometa, & Borea baseos τοῦ δέλτοτου. Aquis-Sextiis, Caelum obductum. DIE 5. Diniae, Manè, Vespereque totum Caelum obductum. At

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
