# Opera omnia. Vol. 4 489

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4, APPENDIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/489
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/489

Vespere autem, sub horam 6. visum adhuc est Cometae vestigium, inter easdem duas Stellas; sed tantùm iam, provt memoria iuuit, accedens magis ad finistrum humerum Persei, quantò minus heri à Capite Medusae. Fuere autem proximè in eadem linea, Caput Medusae, Cometa, & sinister humerus Persei; nisi quod Cometa deflectebat tantillum quidem, verumtamen penè insensibiliter ad ortum. Pes Andromedae, Cometa, & quae est ad flexuram dextri lateris Persei tertiae magnitudinis; nisi quod Cometa videbatur insensibiliter deflectere in meridiem. Flabat tum Corus vehementissimus; & cùm Caelum foret ad eam partem sursum; aliàs tamen, & quà praesertim (, nubila crebra transuolabant. Aquis Sextiis, Galterio fuit adhuc promotior Cometa, vt heri (vt putà grad. 112.) idque tendendo semper versus nouam Cassiopeiae Stellam. Posterioribus literis, distitit à Capite Medusae grad. 4 1/2. &c. gradib. 6. à lucida Persei. Bononiae Caelum obductum. DIE 3. Diniae, Manè, hora 1. Detectum adhuc Cometae vestigium, visumque iam est sensibiliùs in occasum deflectere, à memorata linea ducta à Capite Medusae in sinistrum humerum Persei. Fuere autem in eadem linea paulo exquisitiùs, quàm superiore Vespere Pes Andromedae, Cometa & flexura dextri lateris Persei. Genu Cassiopeiae, Cometa, & lucida Pleiadum. Linea à Capella in Pedem Andromedae relinquebat Cometam insensibiliter Borealiorem; sensibiliùs autem flexuram lateris Persei. Superuenere nubes, remissiore iam vento; cùm iam videretur vna linea capere Aldebaran, Cometam, & vnam Stellarum Cassiopeiae, quam deinceps non licuit à caeteris discernere. Aquis-Sextiis, Galterio posterioribus literis, fuit Cometa distans à Medusae Capite 4. gr. & à lucida Persei 6. nescio an hunc diem cum superiore confuderit. Bononiae, ex Thesibus tandem Die 3. Ianuarij hora 2. post Solis occasum, iterum se in conspectum dedit Cometa, paululò exilior, quàm prima nocte Ianuarij, nec facilè obseruabilis vulgò, aut illis, qui non exactè anteà semitam ipsius, & interuallo progressuum denotassent, & ea indagine possent certiùs in ipsius locum collineare, illamque à minutulis, & semi-nebulosis Stellis internoscere. Fuit autem tunc temporis in recta linea ducta ab Australissima

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
