# Opera omnia. Vol. 4 490

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4, 490. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/490
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/490

Aquis- Sextiis, Galterio distitit Cometa à Capite Medusae 7. gradibus & à lucida Persei gradibus 617. DIE 6. Diniae, Manè, hor. 1. serenato Caelo, & flante satis vehementer Coro, visum est Cometae vestigium adeò extenuatum, vt discerni aegrè potuerit. Apparuit tamen, & promotiùs quidem quàm nudius-tertius Versperi, versus sinistrum humerum Persei, & adhuc à memorata linea inter Caput Medusae, huncque humerum occidentaliùs. Fuere autem in eadem linea, aut certè quam-proximè Sinister humerus Persei, Cometa, Australis baseos Trianguli, Pectus Cassiopeiae, Cometa, & quae in Crure sinistro Persei. Haec â meo globo abest; est tamen loco proximè medio inter lucidam Pedis Poplitem

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
