# Opera omnia. Vol. 4 492.1-4

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4, 492.1 to 492.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/492.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/492.1

minuta ex distantiis inter humerum dextrum Erichthonij, & Pedis H, ac inter humerum eundem, & extremum cornu Austrinum V, quod tam Pes I, quàm cornu & Australiores relinquerentur lineâ, quarta est circiter diametri Stellae primae magnitudinis. Fortassis autem non satis detraxi, maximéque quoad postremam decussationem attinet, quam cùm supputassem minutis nullis detractis, deprehendi Cometae Longitudinem o. grad. 4. min. Latitudinem 11. grad. 32. min. Praetereo autem cùm explorarem quid sequeretur si in prima linea acceptus fuisset non sinister, sed dexter humerus Orionis deprehensam fuisse Longitudinem 1. grad. 48. min. Latitudinem 9. grad. 38. min. Vtcumque sit, quia ex praedictis quatuor decussationibus potiores mihi semper visae sunt prima & tertia. Ideò accipiendo illarum medium, haberi potest, & maximè donec omnia scrupulosiùs expendantur Cometae, sub hor. 6. in 7. Longitudo 1. grad. 8. min. H, Latitudo CIRCA DIEM 23. Decembris Vespere, ex decussatione linearum ad hunc diem memoratarum primae & secundae. Longitudo 28. grad. 56. min. &. Latitudo 2. grad. 35. min. A. Ex decussatione linearum secundae & tertiae Longitudo 28. grad. 10. min. Latitudo 2. grad. Ex decussatione linearum primae & tertiae Longitudo 28. grad. 55. min. Latitudo 2. grad. Ex decussatione linearum tertiae & quartae Longitudo 27. grad. 9. min. Latitudo 3. grad. Quarta harum decussationum nimis haud-dubiè exorbitat. Quare & standum potiùs videtur primae & terriae, quae in longitudine vnico, in latitudine 8. solùm minutis discrepant: adeò vt ipsarum accipiendo medium esse possit Longitudinis 28. grad. 55. min. Latitudinis 2. grad. 31. min. Et quia tamen attendendo ad proportionem decrementi motus longitudinis comparati ad decrementum motus latitudinis videtur retinenda quidem latitudo illa decussationis primae: at bipartienda tamen eius longitudo cum longitudine decussationis 2. vt sit proinde, donec omnia meliùs, hor. 7. Longitudo 28. grad. 38. min. Latitudo 2. grad. 35. min. CIRCA DIEM 24. Decembris parum est morandum, quod praestitum est manè: nam decussationes quidem dubiae; illae verò per Radium acceptae distantiae coniectura potiùs quàm collineatione exquisita nituntur. Quanquam & nihil noceat adnorasse heic, ex huiuscemodi distantiis elici fuisse, manè hor. 2 1/2. Longitudo 28. grad. 22. min. G. Latitudo O. grad. 15. min. A. Vesperi ergo potiùs, ex decussatione linearum 1. & 2. elicitur fuisse Longitudo 26. grad. 32 min. Latitudo 3. grad. 37. min. Ex decussatione linearum 2. & 3. elicitur fuisse Longitudo 26. grad. 31. min. Latitudo 3. grad. 31. min. Quoniam verò adhibita ad decussationem linea 3.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
