Latin
493.1 to 493.4
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4 493.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
largiri vel vnum minutum, quanta nimirum est diameter Stellae 3. vel 4. magnitudinis; sicque Dinia, DEreputaui potiùs habendam Cometae hor. )1/2. Longitudinem 24. grad. 14. min. &Latitudinem cembri. CIRCA DIEM 27. Decembris Vespere, cùm mihi fuerit Caelum obductum, &nihil certi habere ex Galterio licet quatenus illa 7. grad. à Calcaneo Persei nimis abducit Cometam aut in ortum, aut in Boream, si graduum 5. distantiam à Capite Medusae in eundem accipias (adde quod die insequente facit eandem à Calcaneo 7. graduum distantiam) ideò nihil quàm accipi potest locus Cometae ex proportione decrescentium motuum à die superiore in sequenteis, maximéque 30. adeò vt fuerit praeterpropter Cometae, quasi hor. 7. Longitudo 23. gr. 28. min. Latitudo 16. grad. 21. min. CIRCA DIEM 28. Decembris Manè, Quoniam non licet fidere decussationi illi vespertinae ob non tutam lineam per Cometam, &Stellas V ob quam alioquin exhiberetur Cometae Longitudo 24. grad. min. 5 1/2. Latitudo 17 grad. 14. min. ideò deligere praestat vnam decussationum manè obseruatarum; eam nempe quae est linearum, 1. &2. quaeque propiùs verò exhibet, Cometae hor. 2. à media nocte Longitudinem 24. grad. 48. min. &,Latitudinem 17. grad. 46. min. B. CIRCA DIEM 29. Decembris Vesperi quia nihil turi potest ex decussatione illa matutina haberi ob exilitatem anguli ad Aldebaran creati ex eo quod Trianguli ex ipso, Lucida Cathedrae Cassiopeiae &Caput Medusae duo latera, nempe à lucida Cathedrae in Caput Medusae &ab hoc in Aldebaransvix excedunt latus 3. puta à Lucida Cathedrae in Aldebaran vno minuto, aut altero; ideò praestat attendere ad Vespertinam obseruationem. Itaque, habita ratione aestimationis distantiae Cometae à Capite Medusae comparatae ad diametrum (esse eam reputaui minutorum 37. deduxique adeò illius, hor. 6. Longitudinem 21. grad. 53. min. Latitudinem 21. grad. 59. min. Considerans deinde quod ait Galterius Cometam Triangulum aequilaterum, cum Capite Medusae, &Stella, quae sub ipso, idque cùm obseruando posteriùs, Comera propiùs accessisset ad Caput, quam obseruationis meae tempore; haerere coepi, an illa mea aestimatio fuisset fortassis aequo minor, maximéque cùm illa Stella distitit à Capite Medusae 1. gr. 28. min. Vtcumque sit haesi posteà minus, cùm habita ratione proportionis motuum à Die 26. Vesperi in 30. manè deductus est habere Cometa Longitud. 22. grad. 16. min. Latitud. 21. grad. 37. min. CIRCA DIEM 30. Decembris Manè &quidem ex aestimata Cometae distantia à Capite Medusae quasi besse diam. (computata etiam Cometae semidiametro, atque adeò habita minut.