# Opera omnia. Vol. 4 493.5-8

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4, 493.5 to 493.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/493.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/493.5

25. deducta est, Cometae hor. 2. à media nocte Longitudo 21. grad. 45. min. &, Latitudo 22. grad. 22. B. Vespere autem, quoniam exsistente Cometa in eadem recta cum Capite Medusae, & pectore & distantia eius à Capite Medusae, aestimata fuit paulò minus, quàm duabus Lunae diametris; idcircò illa habita quasi 1. grad. o. min. fuerit Cometae hor. 6. Vespertina Longitudo 21. grad. 11. min. Latitudo 23. grad. 21. min. CIRCA DIEM 31. Decembris Manè ex decussatione linearum manè adnotatarum colligitur quidem longitudo non admodum discrepans; at latitudo tamen haud dubiè aequo maior. Vtcumque sit tamen fuit iuxta ipsam Cometae hor. 2. à media nocte Longitudo 21. grad. 3. min. Latitudo 25. grad. 39. min. quare & videndum deinceps erit quid datura proportio congruentior. MIRCA DIEM I. Ianuarij 1653. Vespere ex decussatione linearum adnotatarum eliMcitur fuisse Cometae, hor. 6. Longitudo 20. grad. 40. min. Latitudo 26. grad. 26. min. CLRCA DIEM 2. Vespere quia neutra linearum decussationis fuit exquisita; idcircò colligitur quidem, sed non satis tutò Cometae, hora 6. Longitudo 20. grad. 44. min. V. Latitudo 37. grad. 26. min. B. vbi mirum, videri nimium additum longitudini, comparatione saltem diei superioris, cùm Cometa fuerit etiam aliquantulum orientalior; & nimium detractum latitudini; cùm fuerit etiam nonnihil Australior: sed res nempe est expendenda attentiùs. CIRCA DIEM 3. Manè, ex decussatione linearum ad hunc diem adnotatarum videtur quidem longitudo praesertim facta nonnihil abbreuiatior; vtcumque tamen fuerit, ecce ex ea deducitur Cometae, hor. 1. Longitudo 19. grad. 33. min. Latitudo 27. grad. 54. min. CIRCA DIEM 4. Velpere idem quod die superiore dicendum; vtcumque tamen etiam sit, ecce ex decussatione linearum ad hunc diem adnotatarum deducitur Cometae hor11. Longitudo 19. grad. o. min. Latitudo 30. grad. 16. min. CIRCA DIEM5. Vespere quòd mihi fuerit Caelum obductum, & Galterio tamen visa fuerit Cometae distantia ex aestimatione ope globi facta, à Capite Medusae grad. 7. min.o. à Lucida Persei (dextro vt puto, latere) 6. grad. 15. min. idcirco apponi heic posset deduci exinde Cometae hor. 10. Longitudo 19. grad. 54. min. & Latitudo 29. grad. 12. min. B. CIRCA DIEM G. Manè ex decussatione illa qualicumque elicitur Comerae Longitudo 19. grad. 7. min. Latitudo 30. grad. 53. min.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
