Latin
493.9
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4 493.9
Unproofread scanNot analysed yet
quia tamen haereo de Stella in sinistro Crure Persei, non tam quia in meo globo non repraesentatur, quàm si repraesentetur iuxta Catalogum Tychonis, &longitudine euasura sit vltra Crus, &latitudine breuior, quàm exhibeatur in Caelo; capropter, quia exsistente aliunde Cometa intercepto, linea ab humero sinistro Persei in NNn 3 Anstralem Australem baseos Trianguli, distantia eius ab humero aestimata fuit, quanta Lucida Pleiadum ab angulo orientali earundem, quae est o. grad. min. 231/2. (sed minùs tamen potiùs quàm ampliùs) atque idcircò computata Cometae semidiametro haberi potuit distantia o. grad. 25. min.