# Opera omnia. Vol. 4 494.1-4

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4, 494.1 to 494.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/494.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/494.1

deducitur exinde, cui potiùs fidatur, Cometae, hor. 1. à media nocte Longitudo 19. gr. 29. min. &, Latitudo 31. grad. 16. min. CIRCA DIEM 7. Manè ex illa rursus qualicumque decussatione elicitur Cometae Longitudo 19. grad. 20. min. Latitudo 31. grad. 24. min. sed quia posterior praesertim linea non fuit satis exquisita; ideò fidendum potius videtur aestimationi distantiae Cometae eiusdem quae die superiore, ac exsistente aliunde Cometa, & sinistro humero Persei cum Stella quae est proximè infra dextrum latus eiusdem. Vnde & illa distantia supposita quoque o. gr. 25. min. elicitur fuisse Cometae hor. 1. à media nocte Longitudo 19. grad 22. min. Latitudo 31. grad. 45 min. CIRCA DIEMS. Manè ex illa demùm qualicumque decussatione elicitur fuisse Comerae Longitudo 19. grad. 15. min. Latitudo 32. grad. 19. min. verumtamen quia lineae non fuere satis exquisitae, visum est quoque magis fidendum aestimationi distantiae Cometae, quae quatenus habita fuit aliquanto maior quàm Lunae diameter, reputari potuit o. grad. 37. min. exindeque elicitur Cometae Longitudo 19. gr. 22. min. & Latitudo 32. grad. 4. min. & quia tamen visus est nonnihil occidentalior linea à sinistio humero Persei in cingulum. Cassiopeae ducta; ideò videntur detrahi posse ex huiusmodi Longitudine minuta 3. vel 4. Latitudine manente memorata, hac ergo ratione exstiterit tum Cometae hor. 21/2. à media nocte Longitudo 19. grad. 18. min Latitudo 32. grad. 4. min. Atque ex his quidem, quae deducta hactenus sunt iuxta obseruata partim à Galterio partim abs me intelligi potest quanti Cometae motus fuerint, à tempore quo primùm ab illo, postremùm à me visus est; idque non modò secundum Longitudinem, & Latitudinem, sed etiam secundum proprium circulum, semitamve, quam tenuit, vt pronum fuit ex data vtrimque ab intersectione Eclipticae summa cum Longitudine, tum Latitudine supputare, hac itaque ratione fuit Longitudinem 29 grad. 42. min. Vniuersae apparitionis Cometae motus secundum3 Latitudinem 89. grad. 4. min. Propriam semitam 92. grad. 32. min. Apparitionis autem tempus, cùm per 22. dies fuerit, totidem enim sunt à Die 18. Decembris, quo Cometa visus primùm est vesperi ad Diem 8. Ianuarij quo visus est vltimùm manè; supputatione tamen facta ab hora 10. vespertina Diei 18. Decembris in hor. 3. matutinam diei 8. lanuarij. Totum apparitionis obseruatae tempus fuit Dierum 20. horarum 5.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
