# Opera omnia. Vol. 4 497.1-4

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4, 497.1 to 497.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/497.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/497.1

Boream. Nam si tetendisset quidem praecisè ad eam Stellam, circulus per Caput, axémque in. Pc. III. Caudae, & Stellam traductus secuisset Eclipticam in gradu I1. H, & + pariter; at quia teDiniae, Iatendit paulò Borealius, ideò promotior intersectio in consequentia fuit 3. aut 4. gradib. ac nuario. potest idcircò non prorsus incongruè reponi ad gradum vtriusque Signi 15. Itaque Caudae directio sic haberi potest, quasi processerit à 15. gradu + hoc est, à puncto antecedente locum O (qui tunc accedebat ad 4 P.) gradibus 19. seu rotundiùs 20. Accepto postmodum exemplo Bononiensium Theseon, in quibus Cometae loco designato Longitud. 8. grad. 25. min. Latitud. 30. grad. 25. min. dicitur Cauda eius texisse Stellam 3. Eridani laetatus prima specie sum; at rem explorando non facilè fuit intelligere, quae in illis tertia vocetur quaeque prima Eridani, maximéque, cùm tertia designetur, quam Tycho recenset primam paruulam nempe sub Rigel, & dicatur Cauda occultare tertiam, quae sub Orionis planta, cùm depingatur tamen quasi directa versus Stellas Cinguli. Nihilominus retexendo primùm calculum ex iisdem Stellis & deprehenso loco sicque Longitud. 8. grad. 41. min. H secundum Latitud. 30. gr. 41. m. A. cùm discrepantia videretur non magna visum est hoc loco, & situ Cauda supposita Stella contecta intelligi ea, quae à Tychone tertia recensetur (& sub nomine quidem sequentis duarum aliarum) vti & prima ea, quae recensetur 2. loco. Cùm autem eius secundae Stellae Longitudo sit 8. grad. 23. min. H Latitudo 29. grad. 52. min. Australis Stella hoc posito habuerat minus Longitud. quàm Cometa, & Cometa proinde fuerit, quàm ipsa orientalior, Cauda ipsam tegens non versus Cingulum Orionis in ortum tenderet, sed potiùs versus Hyadas in occasum. An fortassis pictura fuit delineata posteriùs, & cùm iam Cometa effectus eius occidentalior, Stelláque contecta fuit non quae in Thesibus dicitur tertia, sed quae prima (ea scilicet quae Tychoni secunda) certè si Cauda hanc Stellam texit directióque facta est versus medium praeter-proprer Cinguli, par est reputare intersectionem circuli per Caudae axem traiecti secuisse Eclipticam circiter gradum 20. G atque adeò etiam circiter 20. P. sicque sectionem fuisse in consequentia 20. circiter gradibus. Sed vis fieret Theseon verbis.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
