Latin
CAPVT III
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4 6
Unproofread scanNot analysed yet
Ne memorem vinbram, quae in disco Lunae Eclipsin patientis à Terrae, &Maris superficie creatur, esse perinde circularem Deinde, esse Terram in centro Mundi (atque ideò centrum ipsius cum centro Mundi idem esse) probari à Physicis, ex recessu omnium grauium à Mundi superficie, confluxuque in eius centrum à quo recedere ascendere sit; &in quo proinde Terra quasi suis ponderibus librata teneatur. Probari verò ab Astronomis, ex eo quòd alioquin non appareret Mundus in duo Hemisphaeria diuisus; &liùs idcircò, aut minus, quàm sex signa supra Terram Bonspicerentur; quodque Eclipses Lunae non contingerent in oppositione cum Sole ex diametro facta (Terra scilicet non intercipiente) aliaque similia. Ad-haec, licet Terra ambitu suo continea leucas mediocreis (seu qualium vna ex Italicis tribus milliaribus conficitur) octies mille &proximè octingentas: esse eam tamen, ac Firmamentum dum comparatur, quasi punctum; idque probari, quatenus, vbicumque oculus in Terra sit, dimidium Caeli conspicit, &vndecumque Stellas aspiciat, eas neque maiores, neque minores deprehendit. Quinetiam dici posse punctum ad caelum Solis comparatam; prout videmus vmbras Solis circa instrumentorum, &horologiorum centra non minùs regulariter, quàm circa Terrae centrum moueri; planè, vt si inter Terrae superficiem, ¢rum nihil interesset Denique Terram in medio Mundi constitutam quiescere, ex eo probari solere, quòd neque moueatur motu recto, quia exiret ex ipso centro, sicque ascenderet, quòd grauitati eius repugnat: neque circulari; quia id non potest, neque circa proprium, neque circa alienum axem. Nam si mouetur quidem circa proprium axem versus Ortum, exsistentia in aëre omnia, vt nubes, &volucres apparerent ferri in Occasum; nihilque praeterea secundùm perpendiculum caderet; secus ac fieri obseruatur. Si circa alienum, variaretur nobis in Terrae superficie quiescentibus Poli altitudo; quod nusquam contingit.