# Opera omnia. Vol. 4 63.4-5

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4, 63.4 to 63.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/63.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/63.4

Nempe necessariam aliunde supra Firmamentum esse aliam Sphaeram, cui inesse in telligantur Dodecatemoria, immobiliave Zodiaci Signa, donec mobilia, seu Asterismi, secundùm illius ambitum discurrunt. Secundò; per-quàm incongruum esse, Firmamento, aut etiam vlteriori primo Mobili exsistenti tanto, tamque procul abducto, diurnum motum tribuere, qui & celeritatis incredibilis sit, & vtilis esse non possit ad circumducendum Planetarum Sphaeras, vt quae solidae nullae sint, neque ideò abripi possint Verùm respondent, neque Firmamentum vlteriusve etiam mobile, tantae esse vastitatis, quantam fingit Copernicus, neque eius motum celerrimum licet, reputandum esse incongruum, quòd ipsi moli corporis congruat, ac vt motus ille, quo Equus sparium conficit non est habendus respectu ipsius incredibiliter celer, qui incredibiliter celer foret respecti Formicae, aut Testudinis, si tempore eodem idem spatium perageret; ita reputari non debeat supra omnem fidem, celer motus in Firmamento, vlterioreve sphaera; qui posset tamen in paruo globo huiuscemodi reputari Quod subiicitur verò de impressione, qua non possit mobilibus Firmamento inferioribus, ob interceptorum spatiorum fluiditatem fieri; aut talem nullam impressionem esse omninò necessariam, si motus quidem inferiorum mobilium secundùm spiras fieri censeantur, aut etiam tam posse impressionem ipsis Planetarum globis fieri, etiam seclusis solidis sphaeris, & per spatia liberrima, quàm fieri ab ipsis Copernicanis admittitur, dum radiis à Sole emissis circumagi posse Planetas, in liquidissimo aethere pariter versanteis admittunt. Tertiò; inconcinnum esse admodùm, compaginem illam Planetarum totam dietim ircuitus non intersecet circuitum Solisveluti luxari, tum circa ipsam Terram, tanVerùm respondent; vt Conditor Miusi quam circa centrum non suum; tum sub ipsa fecit interstitia Fixarum adeò inter se inaeque Fixarum sphaera, à qua inaequaliter absit, seu ia; sic fecisse illum vt spatia inter Plalt cui concentrica non sit. inaequalia forent. Nempe varietate res gr Verùm respondent, nihil esse posse in eo dent, & Mundi perfectio in ea sic consistiti!

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
