Latin
HABITA INREGIO
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4 68
Unproofread scanNot analysed yet
Imò &intelligitur, vt Immutabilis, prout nulla perfectio est, quam aquirere, nulla, quam amittere valeat; ita &Immobilis, prout non est locus, ad quem accedere, aut à quo recedere possit; &Ingenitus, atque Immortalis, prout incoeptionis, desitionisque est incapax, vt putà τὸ ὃν, id ipsum, quod est. Prolixior aequo euaderem, si percensere cae tera vellem, aut in iis etiam ostendere quas rationes Geometricas Deus contempletur Nam circa Potentiam, vt exemplo dicam; relationem intelligens, quae est inter vim motri cem, &pondus, comparat creabilia omnia in nihilo sui quasi quiescentia, cum sua illa omnipotentia, quae sola est par ipsis è nihilo dimouendis. Circa Iustitiam; tum similitudinis, tum aequalitatis rationes perspiciens, priotem agnoscit in specie illa iustitiae, quam Distributiuam appellant, quatenus tribuit vnicuique secundum propria opera; posteriorem verò in illa, quàm Commutatiuam; quatenus licet nemo prior dare, quod illi retribua tur, possit; ipse tamen est adeò bonus, vt ea, quae largitur, munera coronet. Circa Bonitatem proimde, atque adeò circa Clementiam, Misericordiamque: ad tam maioris, quàm minoris inaequalitatis rationes atten dens, peruidet qui iuxta priorem remuneretur vltra condignum, probos; qui iuxta posteriorem puniat citra condignum improbos Circa Scientiam, atque idcircò, circa Sapientiam, Prouidentiamque; fortiter attingens à fine ad finem, sic, vt inter figuras congruas, incongruasque, intelligit quicquid est rebus omnibus vel consentaneum, vel dissentaneum, vt exinde sit ratio, qua omnia suauiter disponit. Circa denique Praedestinationem; altitudinem diuitiarum scientiae sapientiaeque considerans; ac pernoscens quae longitudo, quae latitudo, quod proFundum, seu quae abyssus sit iudiciorum, decretorúmque aeternorum; commensurationem intuetur, quae est inter hominum mas am, operáque eorum vel bona, vel mala cum suo beneplacito; tametsi nobis fecerit iudicia incomprehensibilia, &non vestigabileis vias; vt sit quod miremur, potiusquam scrutemur: quasi hae sint nobis incommensurabiles, &veluti irrationales, seu surdae, ac ineffabiles, vt vocant Geometrae, quanitates. Iam, quod ad sacram Hypostaseon, Personarumve Triadem spectat; ipsa sanè esse videtur, ob quam dici potest Deus contemplando, ἀνὶ γεωμετρεῖν, aeternam quandam, ac ipsam quidem super-eminentem, super-excellentem, nulli comparandam, exercere Geometriam iuxta illud, Pater meus vsque modò operatur, &ego operor. Videlicet actu ipso contemplandi duae Hypostases, seu Personae exsistunt; altera Intelligentis, seu Patris aeterni, altera Verbi, seu aeterni Filii.