Latin
CAPVT VII
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4 7-5
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT VII. De Aequatore. ORRò Aequator, circulorum in Sphaera Mobilium praecipuus, is est, qui ab vtroque Mundi Polo aequis vndique distat interuallis Quare &repraesentat in Caelo illum circulum, quem concipimus ab vtroque polo eaequo distare, ac Mundum in duo Hemisphaeria, alterum Boreale, alterum Australe partiri. Dicitur verò etiam Aequinoctialis (dicunt Graeci pontius ἰσημερινὸν, siue Aequidialem) quòd Sol bis in anno, hoc est sub diem 20. Martij, &23. Septebris eum secans (nempe quà principia Signorum Arietis, &Librae sunt) duo creer Aequinoctia, exaequetve nocteis diebus, ob aequalem moram supra, infráque Horizontem; quatenus sectus ab Horizonte Aequator in duas abit parteis, alteram superiorem, alteram inferiorem, constanter aequaleis. Vides obiter, nomine Diei heic intelligi moram Solis supra horizontem; nomine No