Latin
HABITA INREGIO
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4 70
Unproofread scanNot analysed yet
Vtcumque sit autem, &quaecumque habeantur praecipua Mundi corpora, constat profectò posse nihil ipsis regularius formari. Nam &quamuis non admittatur illa Mundi Anima, quae ἐ ταυτου, καὶ ἑτέρου, ex Eodem, Diuerso composita, &quasi tertia Natura facta, contineat in sese rationes harmonicorum numerorum, ipsique adeò accommodetur decantatus ille Quaternio, Sacramentum Pythagorae, &ἀεννάου φυσιος παγα, sempiternae naturae fons, propter denarium (&ipsum quidem Principiorum) numerum, quem eius partes iunctae, componunt; propterque praecipuas Consonantiae species, quarum proportiones ambitu suo complectitur (cùm quatuor ad duo, &duorum ad vnum sit proportio dupla, qua constat Diapason, seu vocata Octaua, trium ad duo, sesqui-altera, qua Diapente, seu Quinta, quatuor ad tria, sesqui-tertia, qua Diatessaron, siue Quarta) Nihilominùs manifestum est, eam esse naturam Mundanorum corporum, vt, seu molem spectes, qua maxima sunt, seu contex turam, qua integerrima, seu cohaesionem, qua congruentissima, seu figurationem, qua speciosissima, seu positionem, qua decentissima, seu mutuam habitudinem, qua ordinatissima, seu motionem, quietemve, qua durabilissima, seu nnem, ac destinationem, qua appositissima, seu aliud demùm quidlibet, esse nihil possit concinnius. Quare &nihil est necesse ad explicandam τοῦ ταυτοῦ καὶ ἐ τέρου, Eiusdem, &Diuersi, seu Indiuidui, &Diuidui circa corpora naturam, progressiones Geometricas instituere ad duos primos Cubos, octo scilicet, ac viginti septem ex quibus contextus numerus Triginta quinque dicitur Harmonia, quòd componatur aliunde quoque ex sex, octo, nouem, duodecim, in quibus etiam enumeratae proportiones harmonicae, ac insuper sesqui-octaua, quae Toni maioris appellati est propria, consistunt. Neque item fingere Deum mistam ex vtroque naturam fecisse quasi literam lota, ex qua in longum bisecta, &partibus in medio reuinctis, ac in formam literae Xi, diductis, inque orbem oppositè conuersis, duplices Coelorum conuersiones intelligantur nimirùm &vna primi Mobilis, Sphaeraeve Inerrantium in Occasum, ob naturam eiusdem indiuiduam; &septem ipsorum Plane tarum in Ortum, ob naturam Diuersi diuiduam, ac septupliciter subdistinctam. Satr est factam occasionem adnotandi illum corcentum, siue tantum illum, ac tam dulcen sonum, propter quem attributae sunt singis lis Sphaeris suae Sirenes, seu Musae, separataev?