# Opera omnia. Vol. 4 74

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4, G PETRI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/74
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/74

DE REBVS CAELESTIBVS PRAEFATIO. ASCE Obseruationes Caelesteis, etiam nudas, titulo Commentariorum de Rebus Caelestibus, consignare Posteris haud graue duco, ob id potissimùm quòd alligatae tempori cùm sint, nonnisi semel fieri queant, eóque prelosiores habeantur, quòd elapsa earum momenta, Aeternistis deinceps totius effugiant amplitudinem. Caetera verò siae sunt inuentionis, Humaníque ratiocinij, possunt cùm rereunt millies repeti; semper enim Humanum idem est inSenium, & quidquid vnquam fuerit ab illo excogitatum, potest id ipsum in alterius mentem aliquando incurrere, itesamque prodire. Nudas, inquam, has qualeiscumque nositas Obseruationes exhibeo, & qua fide fuere peractae, congnataeque; calculum autem adhibeo nullum, ne quidquam 1, quod imponere, creare-ve vllam praeoccupationem possit, Eram Christianorum semper sequor, eiusque Stylum seruo siouum; insuper in captanda Errantium, Inerrantiumve Stelsirum distantia, seu cùm venari libet quibus interuallis dissita à se inuicem Sidera sint, his signis Algebraicis passim vtor denotandae aut additioni graduum scrupulorumque Sadij Astronomici Tangentibus indicatorum (pinnacidiis ad diuersas Transuersarij eiusdem Radij parteis existentibus) aut substrationi (pinnacidiis existentibus in eadem Transuerfarij parte) Hoc nempe signo * innuo Tangenteis esse adG 2 dendas, Gassendi Obseruationes.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
